Berardino Rota epigrammata, 152

152. ad Phoebum, pro Paulo quarto pontifice maximo

Collis o sacri decus, o beati

Fontis, o pulchri nemorisque custos,

Phoebe Musarum pater, o perennis

Luminis auctor;

5

Phoebe mundi spiritus, atque ocelle,

Quem dies circumvolitant, et horae,

Qui soles aegros etiam nigranti au-

Ferre sepulcro,

Desere argutae iuga laeta sylvae,

10

Lingue iam suetas choreas, et umbram

Arboris frustra olim adamatae, et antri

Saxa canori.

O veni, o dexter faveas, et affer

Quicquid herbarum, medicive succi est:

15

Dum patrem sacrum retinet molesta

Febris, et urit.

Ecquis o Musis locus, ecquae erit spes?

Nulla posthac gloria, nulla erit laus:

Si cadet, secum cadet ipse ab alto

20

Vertice Pindus.

Ecquem habebit relligio nitorem,

Barbara squalens scabie, relinquet

Ille si caecis abiens tenebris

Obruta secla?

25

Cerne, muscoso Tyberinus alveo,

Vt modo in ripam exiliens propinquam

Amne votivam tibi pronus aram

Supplice ponat.

Te lyra iam posthabita precatur

30

Nobilis nunc Parthenope, vovetque

Iam novos Siren numeros, novoque

Pectine chordas.

Quin Maronis mox tumulo excitabit

Inclytam umbram, carmine quae superbo

35

Efferat Paeana tuum, canatque

Fortia facta:

Vt cute erepta in laticem ire coepit

Impari cantu, imparibusque fatis

Marsya, ut Titania celsa ab arce

40

Turba repulsa est,

Vtque victrici cecidit sagitta

Anguis, ut Cyclops iacuit peremptus,

Vt coma intonsa niteas decorus,

Fortis et arcu.

45

Verum ego innixus leviore plectro

Daphnidis fatum referam, fugamque,

Et canam in flores pueros acerbo

Funere versos.

Aegla ubi ad nostros gemitus resultat,

50

Aegla iucundi mihi testis oci,

Saepe quam gaudes alacris relicto

Visere Cyntho.