Berardino Rota epigrammata, 88

88. ad Io. Baptistam Arcucium

Vivet Arcuci, mihi crede, vivet

Carmen invita Lachesis severae

Dextera, invito nimium voracis

Temporis haustu.

5

Sperne fatorum invidiam obstinatam:

Quid mihi invisi tenebrae sepulcri?

Surget extremis cineri favillis

Fama superstes.

Te colunt Musae, tibi plaudit antrum

10

Aonis, casti fluit unda fontis;

Ima sat nobis potuisse saxa

Lambere Pindi.