Berardino Rota epigrammata, 83

83. ad amicos Romae degentes

Guide, Caesari, Capilupe, Palon,

Quos penes vivit mea mens, et omne

Quicquid est nostri reliquum, valete:

Cogor abire.

5

Iam vale o sacri pater alme fontis,

O triumphati caput orbis, o qui

Ducis a caelo Tyberine magni

Fluminis ortum.

Me vocat Siren patrias ad undas,

10

Dulcis ad notos scopulos arenae;

Me vocant horti Hesperidum, perenni

Flore nitentes.

Me Rotae gratos vocat ad recessus

Aegla curarum requies, paratque

15

Quae meis lauros faciant virentem

Crinibus umbram.

Iam vocat me Pausilypus, canenti

Plaudit et clari tumulus Maronis,

Me vocat toto veneranda Mergil-

20

Lina profundo.

O vale tandem mea Roma, iam te,

Quae solent curae teneant inanes,

Me iuvet semper vacuum serenas

Ducere noctes.

25

Me iuvet cantu revocare ab imo

Aequore ad litus liquidas sorores,

Dum vehor Tuscis per amica primus

Caerula remis,

Dumque piscantum varios amores

30

Cantat ad parvi leve murmur amnis

Musa, et aeternis studiosa tentat

Vivere chartis.