Berardino Rota epigrammata, 55

55. ad Berardinum Martiranum

Martirane tui decus immortale poetae,

Cui dedit arbitrium pater uni

Virginei Phoebus laticis; cui serta virenti

Fronde legunt redolentia Musae;

5

Musae, quae tibi me sic devinxere, ut iniqua

Vix poterit Lachesis resecare

Stamina, concordi quae iunxit Gratia nodo,

Mansura ad cineres quoque, et ultra;

Quae coepere tuam tam longa oblivia mentem?

10

Quae tibi nunc mala gramina Circe

Miscuit? Aut triplici quae detinet ore Chimaera,

Ad patrios rediture penates?

Nam licet ipse geras Curios, licet ipse Catones

Mille animo, imperium tamen olim

15

Vidimus infidae lacrymantem ferre puellae,

Ac tristes te fundere questus.

An ne tuo residet magnus qui pectore Caesar,

Caesar deliciae, atque amor orbis,

Qui virtute auro ditat nova secula prisco,

20

Huc supero demissus Olimpo,

Optatos differt reditus, optata retardat

Gaudia, in hoc tantum minime aequus?

An ne cadaver iners passae tot funera Romae

Detinet incassum sacra busta

25

Mirantem, atque urbis magnae simulacra dolentem

Largo non sine flumine fletus?

An ne alia evinxit valida te compede Nympha,

Nympha comis, oculisque beata,

Quam pater usque imo Tyberis suspiret ab antro

30

Fontibus in mediis male flagrans?

An Bembus Veneta historia vel carmine Molsa,

Quos penes est animus meus omnis,

Quos absens video semper, quibus et mea saepe

Carmina grata, licet iuvenis sim,

35

Te retinent lentum procul a felicibus hortis

Leucopetrae, a nitidis procul undis?

Leucopetra est, sylvis qua non formosior ulla,

Qua toto non aequore Nympha:

Quae tibi non tantum violas, mollesve hyacinthos,

40

Non quicquid laetus parit annus,

Sed lectas etiam vicino e litore conchas

Servat amans, uni placitura.