Berardino Rota epigrammata, 37

37. ad Auram

Aura, quae blando resonas susurro,

Aura, quae flores vaga ludis inter,

Quaeque rorantes nova prata circum

Concutis alas,

5

Quam Venus ridens, Charites, Iocique

Passibus semper comitantur aequis,

Quam leves circum volitant Amorum

Mille cohortes:

Hi venenatas acuunt sagittas,

10

Hi rosa multa iaculum coronant,

Hi faces laeti quatiunt, et aura

Suscitat ignem.

Tunc aqua Nais calet omnis ima,

Tunc novis ardet nemus omne flammis,

15

Tunc et insueta face quaeque summa

Aestuat arbos.

Iamque pastores, segetes, ovesque

Vrerent aestus penitus voraces,

Ni meo fletu populata campos

20

Flamma periret.

Si parum flatu recreas benigno

Quam mihi laurum posui virentem,

Dum nocens nudos Canis urit agros,

Dum sitit herba,

25

Aegla connectet tibi nostra flore

Mille fragrantes vario corollas,

Quas suis posset Zephyro parare

Chloris in hortis.

Mox lyram trunco Lycidas amico

30

Vota suspendens tibi solvet, ut te,

Voce perflabis quoties canora,

Personet unam.

Tu modo o votis faveas, et adsis:

Aspice, ut grata spatietur umbra

35

Laurus, ut pandat tibi tota frondes

Aura, nec audis.