Berardino Rota epigrammata, 29

29. ad Aeglam de villa sua Rota

Ite iam blandae, procul ite nugae:

Vrbis hic tandem liceat querelas,

Hic forum invisum aufugere, hic potentum

Limen avarum.

5

Hic mihi mentis liceat procellas

Pellere, hic curas animum vorantes,

Vivere hic saltem breve tempus, hic mi

Reddere memet.

Ecquod o nunc profugium? Ecquis unquam

10

Tutior portus? Male iam sat olim

Lusimus, quot iam male vana amantes

Flevimus annis.

Aegla tu castae generosus undae

Fons, et umbrosis Helicon viretis,

15

Tu mihi lauri nemus, et canorum

Phocidos antrum;

Tu parum cautis locus aptus annis,

Tu parum firmae requies senectae,

Forsan optata mihi cana cinges

20

Tempora fronde.

Colle tu parvo mihi das natantes

Aequore hinc Nereidas, hinc Napaeas

Cernere errantes loca pulchra circum

Consita citris.

25

Tu mihi das Pausilypi recessus,

Tuque craterem pelagi videre, et

Antra, et in primis veneranda magni

Busta Maronis.

Vt iuvat tecum canere impotentis

30

Nunc cruentatam pueri pharetram,

Nunc facem, nunc et medicata multo

Tela veneno.

Nunc comas auro nitidas Nigellae,

Nunc duas, sedem Veneris, papillas,

35

Nunc rosas, nunc lilia, nunc micantis

Sidera frontis.

Vt iuvat poma, ut violas recentes

Carpere, ut ramos resecare inertes,

Murmure ut frondes agitantis aurae

40

Fallere somnum.

Sic tibi ver perpetuum corollas

Suggerat, sic te Venus ipsa Cypro

Praeferat, sic te colat usque pleno

Copia cornu.