Berardino Rota epigrammata, 20

20. Nisa loquitur

Hac rosa cingam Lycidae capillos,

Quae patet verno saturata rore,

Cum diem Titan reserans Eoo

Litore surget.

5

Hac et innectam studiosa frontem,

Quae latet parvo bene septa nodo,

Per me ut Auroram superet nitenti

Frontis honore.

His et implebo calathum ligustris

10

Quem modo intexit Pholoe Vesevi

Nata, et intextum mihi misit, ut mox

Vnus haberet.

Hisce et involvam iaculum corymbis,

Quo feras certo ferit acer ictu

15

Ille, cui summis potuit Diana

Cedere sylvis.

Mox sit ut carae memor ille Nisae,

Hac leves lauru calamos ligabo,

Saepe queis ipsum potuit canentem

20

Vincere Pana.

Hac tegam myrto baculum virenti

Aegla Sebethi soror, Aegla quam mi

Carpsit, it dum luciduli pusillas

Fratris ad undas.

25

His coronabo violis iuvencam,

Quam diu munus iuveni dicavi,

Quamque vel credas iterum placere

Posse Tonanti.

Tu veni huc inter Lycida genistas,

30

Dum per herbosos pecus errat agros,

Pauca pro centum mihi clam rependens

Basia sertis.