Alessandro Paolini carmina, 101

Testo base di riferimento: Lucia Bedon, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1977-78

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


101. Alexander Paulinus Fabio filio s. d.

Iam venere tibi nostratis, garrula turba,

Legati plebis, quia tantum solvere verbis

Debueras (quoniam debent mihi plurima) grates.

Hos ego (sed nolim vates nimirum ipse videri)

5

Hactenus ut nocuere mora sua commoda nacti,

Quam vereor praepostere agant, dignamque favorem

Praecipitent causam patribusque indigna querentes

Vel stomachum moveant, vel ineptis taedia verbis:

Sin secus eveniat vasto pro turbine rerum,

10

Astra favere tibi nimium coelumque putabo,

Teque rogatorum nil frustra ex omnibus unquam

Tantum diffido, tantum livoris ubique,

Ingluviesque aeres tantum fraudisque, dolique,

Attamen aetherea quicquid provenerit aura

15

Contenti tacitique bono praesente fruemur,

Sperantes potiora tamen melioribus annis.

Reddita quae nobis a te sunt carmina, amicis

Laeta probantur, acuta etenim sunt, visaque docta

Quae feriunt veluti cauda sub fine retorta,

20

Quae doctis etiam valeant repetita placere.

Nostris quod quaeris de rebus scire laboras?

Quae spes? Magna famis cum frigore parva salutis,

Nam genus hoc hominum nostis, prossimaque vana,

Sed quamcumque dabunt sortem mea fata, ferenda est.

25

Quatuor ecce tibi congressus mitto perito

Cum Critone meos, confeci carmine sumpto

Temporis exigui spacio, quibus ille benigne

Respondit, quamquam omnes invitaverat ante,

Si quisquam vellet numeris certare vicissim

30

Se responsurum paribus numerisque modisque,

Illustri hic coram coetu conviva beati

Aedibus in saxi de te permulta loquutus

Insigni cum laude tua sibi conciliavit

Doctorum plebisque animos, quid quaeris? Amicum

35

Et tibi se fidum ostendit, nec cedere cuiquam

Vix mihi qui faciam pluris veneretur, ametur.

Digressum inde ferunt visurum cetera passim

Oppidula, atque urbes Patriae isthuc mox rediturum.

Quid tamen hoc sit nullus nuncius extat.

40

Quid Franciscus agat, scriptet, meditetur, et ecquid

Fratris ad exemplum stimulus succendat honoris

Scire etiam cupio, qua demum mente laborem

Servitiumque ferat studiorum Gellius isthic,

Quem tibi quo possum comendo iure probatum,

45

Expertumque fide, studio me iudice dignum

Quem puto sicut eum, qui escussit Templa Dianae...

Iactare in vulgus, patria extrusisse domo me,

Quod scelus Andino ut Vati nec non Ioviano,

Nola operata prius, sic mi Patria altera Nola,

50

Nam non tantum illi scelus hoc ratione carenti,

Quantum aliis refero acceptum qui prava administrant,

Quos penes arbitrium rerum et conducta potestas,

Et quibus assiduam praestavi semper opellam,

Ingratum genus omnes, ipsa ingrataque tellus,

55

Talia sustentans naturae pessima monstra;

Dissimulo tamen omnia; nec facio unius assis,

Vt qui Torrentes et Flumina turbida tranant

Non introspiciunt, pereant ne forte sub undis,

Ista sed eveniunt nostra ut patientia constet,

60

Nam regale ferunt genus hoc sufferre molestum.

Insuper est aliud, quod duxit esse monendum,

Ne nimium largus sic te natura paravit

Promissis oneres illos, qui haec publica tractant

Munera, et in longum deducunt omnia, qui Te

65

Nodosis tentant laqueis captare sagaces;

Hi tua praeripuisse ferunt iam praemia et in qua

Stipulam praevisa est area dudum,

Te cessisse tibi iura haec messisque futurae

Primitias dono, se velle ratum illud haberi

70

Ceu privata gerant non pubblica commoda tractent,

In sua convertunt aliena putantque licere

Cuncta sibi, ut rerum primis, si credere fas sit,

Omnia tradi peti, quae tu donabis,

Nam pudet hos inter natum rudimenta videri

75

Talia naturae sortitum matris ab alvo.

Quid mirare meis me graecula versibus ista

Inserere? Aut penetrasse prius me nescis Athenas?

Inde pedem ut referam me, scito nullius unquam

Poenituisse magis facti quam cernere facta

80

Indigna haec doctos sperni, indigniusque faveri,

Illudique bonos, deferri praemia pravis,

Me qui debueram patrio requiescere portu,

Nunc demum varias pelagi sentire procellas

Naufragum ut eiectum, miseraeque incommoda vitae

85

Tristia perpessum libitinae fundere vota,

Et surdas fatorum aures prece sollicitare

Hoc me solatur sociorum plurima turba,

Quos genus hoc hominum ingratum contempsit avare

Hinc sages haec clades tulit, et ferret omnibus annis,

90

Quod scribis, mittam numerosa volumina ab urbe

Condita, erit nobis ubi primum copia, nummi

Cum scriptis pulici nomen debentibus una:

Sed quae lectandi putida haec tam dura cupido?

Num Franciscus avet sua miscelagana rursum

95

De pernis truncisque ovis, mox prospiciemus

Cum primum illuvies Calidonia strata iacebit

Stante Choro puerum circum caudaque trahentum,

Ingentem veluti Troiae sub moenibus olim

Traxit equum coetus puerum, mixtaeque puellae

100

Mox tibi polliceor, pinguis, pressusque per aestum

Caseus ex Asio mittetur pondere iusto,

Bisdenas aequans libras sudore madescens.

Lege tamen, ne tu solus vescare benigne,

Sed quibus et debes, et speras posse precando

105

Impartire velis, ne ingrati nomen adeptus

Per medium secto lacrimantia lumina cernes,

Qualia et Aristoridae falcato dicitur ense

Detruncasse celer quondam Cyllenius Argo.

Ipse minutatim tribuet Gellius, ipso

110

Nec Franciscus edat memorem ne offendere mentis

Contingat partem, et magno congesta labore

Grammata dediscat, nec linguae crassior usus,

Non fiat ut Venetae, nequeat balbire loquellam

Suaviter et dulces concentu reddere voces

115

Monticolum moveat risum de more locutus.

Vale, Partheniumque meo salvere iubeto,

Nomine cum Critone et qui te protegit Aldo,

Aldo nomine avo simili, virtute parenti.

Responsum numeris expecto, qualibet usus

120

Ad doctos scribens Venusinus fertur amicos.