Alessandro Paolini carmina, 95

Testo base di riferimento: Lucia Bedon, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1977-78

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


95. Falcofoenicum generis origo

Aurea purpureis ales nitidissima pennis

Soli sacra, vices servaverat usque renascentes,

Vsque vices moriens, post saecula multa renata

Expers coniugii, nullos et passa Hymenaeos,

5

Laetaque perpetuo, et pia virginitatis honore,

Cum forte Arabicis latias ope Palladis oras

Troius Antenor, qua moenia condidit urbis

Muneris advectam vice primo coelitus hospes

(Nam nihil est homini, quod non effluxerit inde)

10

Donat habere viro, quem doctae frena regendae

Tum penes urbis erant praeclaro nomine Iuli,

Inclita quem gemini decorant insignia iuris

Et bovis edomitae spolium quae insignia gentis.

Protinus accepta servandae tradita cura

15

Virginibus volucris, quarum quae prima Camillam

Nomine Avi uxorem referens, virtuteque clara

Inter et eximia natas pulcherrima forma,

Illius expleto genitoris munere demum,

Et vice Praetoris recolens patriosque penates,

20

Attilacamque Vrbem volucris studiosa parentis

Mandato casiae cum Thurris alebat odore,

Deliciasque suas unam hanc curamque fovebat

Post habitis illam cunctis, noctesque diesque

Sollicita et memori numquam non mente gerebat,

25

Virginei comitem decoris comitemque pudoris,

Iamque vias quoniam redire solebat easdem

(Nam vulsis longo pennis instruxerat usu).

Hanc modo ab excelsae volitantem culmine turris

Alto colle modo et blanda modo voce vocabat

30

Arcis ab antiquae tecto de nomine pagi,

Exorientis ubi rutilans splendentia solis

Lumina spectabat, nemora et prope silvicolarum

Nympharum magalia virginitatis amica,

Numina ubi, nidum hic iam ut corpus adureret alto

35

More suo quem post servaret secula quina,

Struxerat illa loco proprii non immemor ortus

Felicisque obitus, cum vidit in aetere summo

Purpureis stantem librato corpore pennis

Se super Accipitrem, quem stemmate Regulus alto

40

Illustris, cui dant cognomen Lilia, nomen,

Is Porsenna manum foculo cui abduxerat olim,

Inque suam motus virtute remiserat urbem

Talibus assuetum, e validum in certamine visam

Miserat in praedam primum hoc trepidare, pavereque,

45

Inde metu posito volucris mirata decorem,

Iucumdumque oculorum aspectum et splendida rostra

Imperii inditium cum maiestate verenda, ac

Fulgentes collo ceu clara monilia plumas,

Depositaque ungues specie feritatis aduncos,

50

Insolitos tandem sensit sub pectore motus

Phoebeoque magis ferventes igne calores,

Protinus exardet nec se tamen illa reverti

Exustam in cineres miratur, ut ante solebat:

Nec fugit et tutam male se dum perspicit, eheu

55

Expectans trepide, quae se demittat ab alto

Aere libratum et pariter sperat, metuitque;

Quod nec sperarat, nec formidaverat ante

Ac procul accipiter speciem miratus, avisque

Luceque splendidius fulgentemque igne nitorem

60

Vt primum vidit, quam praedam credidit ante,

Devolat haesurus trepidanti, quale vel alto

Demmissum fulmen solio, vel bellica qualis

Viribus acta Phalarica, verum lumina postquam

Splendida virgineo vidit perfusa decore,

65

Et Cristas capiti, collo utque monilia plumas

Aurea, purpureis decoratam cetera pennis

Insolita captus specie, fulgoreque formae

Vnguibus haud illam aggreditur, rostrove sed olli

Admotis plaudit solito iam mitior alis

70

Et circumvolitans voce huc pipillat, et illuc

Blandula et adiungit rostro velut oscula rostrum,

Et quamvis mitem, quamvis se praebeat aequam

Non tamen ille potest, tantum fervoris in illo

Conscius invitusque tamen, quod credere dignum,

75

Quin resono dum illi blanditur corpore laedat

Vngue cutem, et modico conspergat sanguine rostrum,

Illa autem immota iamdumdum corpore sistit

Et formidanti similis securior inde

Paulatim iniuncto magis et mage compare gaudet,

80

Iamque novo sedem vestigat sedula nido,

Pastori qua nulla viam vestigia monstrent,

Quo pullos foveat non corpus adurat ut ante

Mollibus e plumis texens, et gramine sicco

Immemor hinc dominae revocantis ad alta volatu,

85

Falconem Domini oblitum frustraque vocatum

Pone sequens liquidum nando secat aera demum,

Vivere sueta prius Casiae, cum Thuris odore

Vescitur et spretis prius explet compare laeta,

Viscera visceribus naturae conscia facti,

90

Denique mente pares coeunt felicibus ambo

Auspiciis, speciemque novam iam mentibus aequis

Falcophoenicum genus admirabile tentant

Edere, sic canis ipsa lupo coniuncta lyciscam,

Sic lybicis species varias emittit in oris

95

Quae natura parens consentit ut alite

Ales iungatur, generosa surgat ut inde,

Et nova stirps volucrum nascatur origine mira,

Aurrea purpureis rutilantem corpore plumis,

Virgineo referens oculos, matremque decore;

100

Ast animo et factis genitorem. Altoque volat

Inscius ex pulcis ut noscat utrumque parentem.

Ite pares igitur, volucres, nova copula amantum,

Aera per vacuum dominantes cetera passim,

In genera et species volucrum mirentur amentque

105

Falcophoenices vestram genus utile stirpem

Reges, exposcantque sibi quique unguibus uncis

Et rostris valeant volucrem Iovis impete ab oris

Exigere Ausoniae. Ite, et si quid carmina possunt,

Vivite, et aeterno vestrum memorabile honore

110

Nomen in ora ferat Dea, res quae et fata perennant.