Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 65

65. ad Beltramum Beltramum

Beltrame unanimis quem plura vincula nobis

Firmaque coniungunt Patriae, studiorum et amoris,

Officiorum etiam mul torum et rerum aliarum,

Quod te nulla meo iampridem nomine visa

5

Littera, non piger est torpor, non obsita caeca

Nocte oblivio sed duri assiduique labores,

Crede mihi, sunt in causa. Adde his longa locorum

Intervalla, adde his etiam argumenta, quod haud mi

Obvia, quae merito te et nobis digna putemus.

10

Nam scio te plebis pereuntis funera nolle

Accipere aut vini pretium et quae vilia curat

Vulgus. Quae magni reges nunc si qua per orbem

Bella gerant, Romae vos planius omnia nostis.

His libris ah posthabitis mollique quiete

15

Trans rigidas Alpes ad frigida flumina Rheni,

Ad maris undisoni fluctus Morinosque remotos,

Per longos tractus, per mille pericla sequutus

Ille choris Musarum assuetus saepe Cichinus,

Ille vel in primis nostrum coniunctus utrique.

20

Hunc nobis servate, pia numina, lucri

Non hinc ille malo, non caedis ductus amore est.

Exiit emotas procul hinc ut viseret oras.

Parce pio iuveni, Mars impiger, ille micantem

Te gravibus numeris nitido describit in aere,

25

Ille tuae Veneris formam, tua dulcia furta

Post pugnas, posita recinet tibi molliter hasta.

Vt taceam haec faciunt. Tu qui potes ordine cuncta

Istic, quae nova sunt, quae nobis grata futura

Sedulus expone et nos scriptis saepius exple,

30

Nam rerum numquam Romae tibi copia desit.

Cum Carolo Pauli est congressus, plurima in hoc sunt

Congressu nobis incognita digna libellis.

Est noster princeps cui nectare dulcior omni

Effluit e culto facundia pectore semper,

35

Qui Carolum valde admirantem singula verba

Flexanima penitus commosse est fama loquela.

Sunt quae ad te attineant, cupide quae scire laboro:

Vt valeas, animo tranquillo an tempora ducas,

An subeat rerum magnarum magna cupido,

40

Quae tibi sollicitae sit causa asperrima vitae.

Nam si quae multi admirantur quaeris et ipse,

Atque inhians optas, perit tibi, dulcis amice,

Crede quies animi quae reddit sola beatos.

Sin tu sorte tua es contentus caetera videns,

45

Quae specie miranda videns magnaque ineptis

Spes superest placide vel adhuc te carpere vitae

Posse bonae fructus et noscere corpora ab umbris.

Quare vel de aliis, vel de te scribito et usque

Corpore sed mage composita bene mente valeto.