Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 64

64. eidem

Corneli quid agis? Patriisne in collibus erras,

Curarum posito graviorum pondere et urbe

Posthabita, aut causas oras veteresque clientes

Defendis fandi flumen, praetore stupente?

5

Te certe lites detinent et triste tribunal.

Nam si nunc vitrei lustrares flumina Turri,

Riparumve toros premeres sub mollibus umbris,

Me tua iampridem monuisset epistola meque

Mutuus ille amor in secessus numine dignos,

10

In gratos superis montes iam saepe vocasset.

Eia age linque forum caros et mitte clientes!

Te vocat ad patrios dives Pomona recessus,

Te vocat ad sua nunc pulchra vineta Lyaeus:

Illa sinu gremioque ferens nitidissima poma,

15

Hic gestans unaque manu cum vite racemos.

Munera ne sperne et divos ne temne vocantes,

Aucupiis captat turdos Silvanus edaces

Promittitque hilares coenas et prandia laeta,

Autumnus pater et flores in vertice portans

20

Et fetus humeris ciet ad sua commoda cunctos.

Praeterea sanctae tibi, prospera numina, Musae

Te nunc, crede, manent ad blandi murmura Turri,

Quae tecum solitae secreta per antra vagari

Et numeros dictare novos et carmine nymphas

25

Mulcere et satyros et monticolas silvanos.

Hasne meas tu despicies? Hasne (oro) morantes

Destitues, tibi quae tantum concedere suetae?

Eia age solve moras, ingrata negotia solve,

Nunc decet et fessos recreare in vallibus artus

30

Ex animo et longos penitus delere labores

Quos modo perpessus rigidas dum traicis Alpes

Et celerans properas Germani ad limina regis

A capite ut cari pellas discrimina amici.

Nec tibi sunt vires, nec robora corporis illa

35

Quae possint fessae superare incommoda vitae

Et licet exiles tolerat vix spiritus artus,

Dum cupit exutus vinclis et mole solutus

Altius attolli et propius divina tueri,

Corporis in specula tamen est mihi crede tenendus.

40

Quod fieri certe haud poterit, si corporis omnem

Abiciat curam. Domus est nam corpus et hospes

Vtitur hac animus, quae si disiecta fatiscat,

Evolet aerias subito hic evectus in auras

Nec conata queat finem perducere ad ipsum.

45

Sed quae sunt longo tantum informata labore

Interrupta cadunt veluti miserandus abortus

Et cadat illa tuae speratae gloria famae.

Quare iam tandem secede et consule vitae,

Consule iam vitae, multis quae sospita recte

50

Consulit. Quod si Tercenti rura beata

Iam colis et tua iam laetus pomaria lustras,

Id mihi significa celer istuc currere et ista

Temperie cupio tecum repararier et te

Visere, complecti, spectare, audire, vereri.