Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 60

60.

Vestra magis iuvet an possit, venerande Philippe

Et Commendune, ima iam mihi mente reposte,

Illa ingens, virtus, dubito, me (credite) iuvit

Plurimum et hoc omnes quos hic vinxistis amicos

5

Sincero, aeterno dulcique ligamine amoris,

Nam quos non iuvat et morum purissimus ille

Candor et argutae vestrae candor ille loquelae?

Nil facitis quod non sit pulchri plenum et honesti,

Nil quod dedeceat, quod non fecisse velitis

10

Contigit. Est generis splendor natalibus altis

Non tamen hinc animus contemptor, non tumor ullus

Quamvis et fortuna suis plenissima donis,

Fortunae tamen est tantae rectissimus usus,

Nec contenti istis longe meliora parastis,

15

Scilicet eximios diae sapientiae honores

Egregias et opes quas nullum oblitteret aevum,

Non fur surripiat, non hostis detrahat umquam.

Hinc sancti mores, purgata hinc pectora, sanus

Hinc animus semper tranquilla et pace quietus,

20

Hinc etiam fandi vis et cultissima lingua,

Quae seu res gestas prisca et monumenta virorum

Promit, seu leges, praecepta et commoda vitae

Explicat, Aoniis seu condita carmina in antris

Procinit arcana aut alta primordia rerum

25

Eruit oblectans arrectas detinet aures.

Nec minor utilitas quam delectatio nobis

Vestro e congressu nostris sermonibus orta est,

Nam recti facies et cunctis forma verenda,

Quae vestris factis et dictis viva vigebat,

30

Sic nos accendit, sic miro cepit amore

Vt mediis illam iam sensibus usque locatam

Gestemus velut et numen nunc rite colamus.

Hinc nobis studium vitae gravioris et omnis

Hinc odium vitii et turpis fuga concita culpae.

35

O si possemus vobiscum vivere, vestris

Quotidie institui exemplis et moribus aequis!

Quanta hinc commoditas nobis et quanta voluptas!

Quod licet absentes semper venerabimur immo

Praesentes animo semper spectabimus ipso,

40

Spectatos summo studioque et honore colemus,

Tum cultos recti ut normam exemplarque sequemur.

Vivite felices dis fortunantibus annos

Et nostri memores solide longumque valete.