Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 59

59. in uxorem extinctam

Coniux infelix, coniux quae flore iuventae

In medio cadis et natos tristemque maritum

Deseris in lacrimis et perpetuo maerore,

Quid primum ipse fleam? Mortem properataque fata?

5

An me desertum subito in medioque laborum,

Quos ut te et possem parvos educere natos

Splendidius, patiens noctesque diesque ferebam?

An ternam prolem, communia pignora nostra

Expertem sensus, necdum sua damna videntem,

10

Matrem appellantem maternae et dexterae egentem,

Commissam misero patri manibusque alienis?

Deploranda tuae est fortuna brevissima vitae,

Quae celerans iam vix bis denos egerat annos,

Cum recti mores, gravius cum pectus et artes

15

Innumerae manuum et mentis florere parabant.

Difficiles post enixus partumque dolendum

Te, misera, ante diem crudelia fata tulere.

Dum paris obscuro sol se tibi condidit orbe

Certum argumentum occasus luctusque futuri.

20

Maerebant nati et lugubria verba canebant,

Tu quoque saepe tuos praedixti praescia casus

Dum modo maesta times suspecti tempora partus

Et modo in argentum per somnos ubera verti

Cernis, quae altricem infanti simulacra notabant,

25

Heu quaerendam argento pretioque parandam!

Sed bene tecum actum est: terra tenebrisque relictis

Et gemitu et precibus purgato pectore, caelum,

Vnde huc dimissa est petis iam candida diva.

Mecum ast ah mecum coniux crudeliter actum,

30

Qui cum sperarem longe meliora peractis,

Cum te formassem monitisque et moribus aequis,

Cum te, cum natis, cum nomine adauctus et essem,

Destituor te, te ad caelum revolante deosque.

Cui nunc cura domus? Cui rerum cura mearum?

35

Quae studiis fessum recreabit? Leniter iras

Quae mihi discutiat, varios quae pectoris aestus

Sedabit placidis verbis aptisque medullis?

Quaenam tranquillos mecum coniungere somnos?

Quae paret et mecum laetos traducere soles?

40

Ah miser, in viduo verso mea corpora lecto

Insomnis, maerens, curis obsessus amaris.

Non redeunte die redeunt mihi luminis aurae,

Non abeunte die redeunt somnusve quiesve,

Cum torpore dolor tabentia membra pererrat,

45

Excitat interdum Pauli vagitus inertem

Me oblitumque mei penitusque alteque dolentem.

Ah miserande puer! Non munera matris obire,

Ne patris abiciam, possum; vel bimulus aude

Ferre graves ictus aegraeque incommoda vitae,

50

Disce miser cara iam nunc caruisse parente.

Dum Paulum misereor, succurrit Lucia et atras

Ingeminat curas fletusque per ora profusos,

Lucia, quae sextum fuerat fingenda sub annum

Maternis studiis, maternis moribus eheu!

55

Lucia luce carens, amissa matre repente.

Hanc pia cura aviae sed nunc tamen educat at te

Parve Simo, deflende Simo, quae nutriet? Ipsa heu

Matris morte tuae prodis in luminis oras!

Tu lucem primum, postremum suscipit illa.

60

Poscebat matrem quaerebat et ubera matris,

Matris egens et lactis egens iam parvulus infans,

At nusquam mater, nusquam carae ubera matris .

Hinc gemitus matris morientis et ultima verba,

Hinc nati fletus tristes mihi verberat aures.

65

Numina, vos testor nil me sensisse per omne

Curriculum vitae quod me aeque torserit umquam.

Hinc satias vitae cepit me, hinc taedia lucis,

Sed vivo prorsus vitae dulcedine captus,

Ne moriens perdam immaturo funere natos,

70

Quos si destituam, pereant miserabile cuncti.

Vxor, iam felix uxor, caelestia templa

Quae colis et terras spectas secura iacentes,

Nunc divos precibusque piis votisque fatiga

Vt mihi labenti iam tantum roboris addant

75

Natorum ut causa valeam tolerare labores,

Vt nati crescant, ut honesto pectore firment,

Vt, cum iam grandes fuerint, ego mole solutus

Corporea superos et te, Benedicta, revisam.