Alessandro Paolini carmina, 90

Testo base di riferimento: Lucia Bedon, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1977-78

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


90. de calamitosa publici praeceptoris vita

Quis fuit haec primus qui munera publica obivit,

      Quis quis, mentis inops, aut nihil ille fuit,

Nec modo mentis inops, at iners nullius et usus,

      In se nil reliquum qui esse putavit opis?

5

Nam qui tam sancte potuit vel rite docere

      Vt multis unus fecerit ille satis?

Quod si de multis tamen extitit unus et alter,

      Quis opera huius sit forte probata minus,

Sive quod exacte voluit perpendere mores

10

      Seu quod formandis mentibus incaluit,

Vt quod non ulla potuit ratione sepultum

      Elicere ingenium vel cohibere malos.

Ah miser, ah quantas audivit is undique turbas,

      Terrorem, insidias, iurgia, damna, minas,

15

Dum paucorum opera multorum ferbuit ira,

      Saeviit inque unum ut turba proterva malum,

Nec vidit magni caperet quam plena laboris

      Munera sisyphio non caritura malo.

Cui foret indigne ratione carentibus una et

20

      Cum nimiis degendum assidue pueris,

Qui sibi diverso proponant tramite metam

      In vetitum semper precipitesque ruant.

Quod si praeceptis cohibere salubribus, aut si

      Illa minus valeant, experiare plagis,

25

Insurgunt linguis tutique parentibus, audent

      Spargere per totum dira venena Forum,

Non secus ac languens ubi acuto putrida ferro

      Igneve Phylirica pustula secta manu.

Clamat et indigna maledicit voce medenti,

30

      Cum tamen haud partes deserat ille suas,

Sin placido nimium mittas hos tendere cursu ac

      Dissimulans leviter crimina blandus agas.

Et peccare parum, ut tibi sit, nisi traxeris illos

      Patravi iubens non cohibendo malum.

35

Nam quae pax animo? Quae spes? Qui denique fructus?

      Pessima gens, Patriae pernicies alitur.

Qui potes ignaris fraudata rependere vitae

      Tempora? Nunc scelerum non Deus ultor erit.

Quid medium hic? Paulum declines inde, vel inde

40

      Fis miser: hinc hominum est, hinc odium superum.

Credo equidem hanc miseram vitam genus esse lucendi

      Criminum, et haud minimum supplicium miseris.

Nam mihi quid volui demens; cum liber et urbi

      Altrici gratus tutus amicum obice,

45

Libera colla dedi gravibus nectenda catenis,

      Servitium et libuit triste subire mihi.

Nam qui debueram longis erroribus actus

      In Patriae tandem consenuisse sinu,

Cognatos inter caros atque inter amicos,

50

      Exul ut ignota demoror urbe procul.