Alessandro Paolini carmina, 80

Testo base di riferimento: Lucia Bedon, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1977-78

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


80. paraphrasis

Sectator Sophiae quam maximus ille Plutarchus,

Nobilium spectata cohors audire parati,

Improbat, et validis oppugnat strenuus illum

Argumentorum iaculis, qui primus ita esse

5

Vivendum asseruit, te iam vixisse subinde

Sentiat ut nemo ... quod dixere

Graiuienae melius quoniam si optavit id esse,

Nequam homini dictum morbo, vitisque gravato

Tandem corpus male sanum dicat habenti,

10

Ne medicis prodat tenebras petat ille seorsum,

Cumque malis lateat taciturnus semper eisdem

Vexatus nulli curandus, nullius usus

Vel sibi vel sociis, quo quid vel foedius ullum,

Vel mage inhonestum quisquam, aut crudelius unquam

15

Aut dici potuisse putet vel pectore condi,

Mortalis gens prisca palam curaverat olim,

Si quid morborum, atque ipsis evenerat aegri

In commune ferens quicquid vel quisque per ipsum

Vel alios didicisset iam medicaminis ante,

20

Sic artem medicam curandi protulit usus,

Paulatim et rerum facta est quam maxima terris,

Hinc Phoebi soboles Podalirius atque Machaon,

Philyridesque aliis mixtus longo ordine Chiron,

Lucida tecta domos Divum subiere medendo,

25

Incrementa poli avitis honor additus avis.

Quid morbos animi referam scelerum genus, aut quid

Optima virtutum medicamina quae sapientum

Ora ferunt, medicos animorum hos dicier aequum est.

Quis nisi se vitiis oppressus pandat, et illic

30

Vtatur medicis; recte quis posse valere

Hunc ferat? Vt proprius, vel publicus approbet usus.

Sin vero ut lateant tenebrarum obscura petentes

Praecipit ille bonis quis iam moderamina rerum

Et gerat imperii? Patriae quis commoda, amicum

35

Aut curet, sontes plectat, sua praemia reddat

Pro meritisve bonis? Hominum quis denique coetus

Moenibus inclusos cogat tueatur et armis

Protegat et iustis emendet legibus urbes?

Quin genus in praeceps hominum ruat, et cito brutis

40

Serpentum et generi tellus cultoribus orba

Cedatur, nihil obstet, totus mox ruat orbis.

Si magni virtus ignota Themistoclis olim

Cecropidum gentem latuisset Graecia Xerse,

Vt minor imperium didicisset ferre Tiranni

45

Romanusve mora cunctator nobilis ille

Hostibus aut referens expulsis signa Camillus,

Vix ulla extarent, quae sunt iam moenia Romae,

Si genus humanum latuissent lumina clara

Cum Stagirite Plato, simul et monimenta carerent

50

Praeclara illorum verum quaerentibus apta;

Sic vitiis hominum mentes, animique labarent,

Stultitiae et retro videas plena omnia ferri.

Ergo quis recte ... dici posse,

Autumet haec igitur longe sententia nobis

55

Exulet, et nostri mox limine prava facessat,

Ocia pro virtute ferens, pro lumine noctis

Obscurare tenebras, turpem pro sedulitate

Segnitiem, atque sitim auri pro splendore tenacem,

Denique pro doctis ignava silentia linguis,

60

Nemo igitur nostras maledictis obstrepat aures,

Publica pro clausis loca prendam sedibus hospes,

Non mihi non musis tantum, sed vi vere iam urbs

Et vixisse sibi me sentiat inclita faxo,

Non bene virtuti quaerenti, et convenit usum

65

Ac commune bonum per muta silentia vitam

Transigere et pecorum terere aevum more sedendo,

Extat ad Architenem sententia dia Platonis,

Nostri ortus partim patriam partemque Parentes

Vendicare sibi, merito sibi cetera amicos.

70

Extat Aristotelis praeclarum id pulchrius esse,

Pluribus ut genti, ut populo prodesse virorum

Quam uni, namque bonum, hoc melius, quo latius illud

Aut Paulus melius nostrum sibi nemo laborans

Aut vivit, moriturve omnes sed corpore in uno,

75

Alter in alterius ceu membra reflectimus usum,

Dogmate quin sacro paret, ut qui acceperat auri

Infossum, et nequam servus tellure talentum

Condiderat poenas, verboque et verbere solvit.

Quare sient opis magnis clarissima nostrae

80

Vrbibus aucta diu fructus sensere benigne

Gymnasia, atque hominum generi pro viribus usque

Profuimus, nunc et nostri censemus id esse

Officii hanc urbem nostro iuvare labore,

Praeclara ingeniis armes nec paupere censu,

85

Vnde mihi Patribusque meis quam maxima constant

Collata officia, quae nulla obliteret aetas

Nam qua (ne verum obliceam), Clarissime praeses,

Quo melior vivit nemo ne amantior aequi,

Contarene tibi poscenti id forte negarim?

90

Tot cuius parent in meque, domumque meorum

Officia aut vobis septem clarissime coetus,

Splendidaque ora viri, qui me tam comiter atque

Blande aversistis Patrum plaudente cohorte,

Nos ergo officii causa conscendimus hunue

95

Iure locum merito, orbis moralia magni ut

Iustis Aristotelis pro viribus exposituri

Quae licet, et per se, nec non quod numine vestro

Demandata mihi sat commendata videri

Possint, esse operae pretium tamen ipse putavi

100

Quantum opis inde bonis ad publica commoda manet

Narrare utilius, nec honestius ullum ut

Aut vos optasse, aut nos hoc potuisse referre

Vsquam terrarum nemo qui nesciat extet;

Vos igitur nobis aures praebete benignas.

105

Principio ut veri melior sententia constat

Esse hominem duplici naturae compede nexum,

Corporis haec animaeque est, quae per mutua sese

Inque vices ambo stricte complexa tuentur,

Vel commixta magis (verum secernere detur),

110

Alterum ut alterius grato sine numeris usu

Vix hominem dicas, adeo coniurat utrumque

Vel magis inter se alternis vertuntur amice, et

Alter in alterius naturae comeat usum.

Nam neque sola hominem ex anima constare putandum

115

Vt Plato; nec rursus vinctam ceu carcere clausam,

Corporis esse illam vinclis, quae nulla sit ante

Corporeo quam ut velamine tecta, gravisque

Criminis immunis nullique obnoxia culpae

Esse queat, cui sit iam tradita nulla potestas:

120

Quid? Quod per sensus homo haudquaquam foret unquam

Mundi atque aeterni foret is iam temporis expers.

Iam vero est animi vis constans unica per se,

Multiplices illi vires non una potestas,

Quas inter ratio, quae est mens in vertice sistens

125

Ingenio suffulta suo moderatur, et omnes

Illius imperio cogit parere subinde,

Sensilis affectiva tenet vis maxima primas,

Scinditur in geminas haec, altera concupit, via

Altera fervescit, quoniam haec quae sensibus ipsis

130

Subiiciuntur, amat, nos et detrudimus illuc,

Indidit a sensu huic nomen Pater Augustinus

Vt sunt a propriis effectibus omnia dicta,

Haec subit imperium rationis libera sola,

Solaque servitio civili inservit et usu,

135

Cum servile ferant aliae sine munere pondus,

Vnde procax nimium et temeraria despicit illum,

Quem ratio ostendit persuadens optima cursum,

Inque bona aspectu apparentia pellit et urget:

Non ad supplicii poenas, sed ponderis ipsa

140

Mole atque ingenio proprio quod vergit ad ima:

Quanquam hominis culpa primi petulantior, inde

Maioris multo referens contagia culpae

Facta animi motus in nobis excitet aeres

Adversos animae rationibus hique ... sunt,

145

Vt Graii appellant, ut nostri tormina mentis,

His si qui parent victi, et deducuntur ab isdem

Brutorum in varias species et corpora verti

Dicuntur paulum quod Bellua differat isdem,

Se qui hos subiiciunt rationi et dicta facessunt,

150

Heroas merito appelles hos pene Deisque

Persimiles, ubi fit, peccata beataque cernas

Eius cuncta hominis, nil iam metuentis ab hoste

Praeclara inde viri sortiti lumina mentis

Incubuere omnes, et in hanc, sit ut ultima meta

155

Mentis direxere aciem, omnes denique vires,

Huius ut internae communis, et omnibus hydrae

Abscindant capita expurgentur ut omnia circum,

Mentis ut imperium praescriptaque suscipiantur.

Quod fieri cum posse virum non viribus ullis

160

Perspicerent, virtutibus incubuere parandis,

Omnes quis bona tanta forent, omnis et inde

Posteritas longa propagine consequeretur,

Vnde emersere sophiae praecepta docentes,

Innumeri quibus in Stagirites optima morum

165

Disserit et gnoscit felici tramite vitae,

Traducenda aliis melius nam quid sit et in quo

Edocet omne bonum sola virtute parandum,

Qua duce quae contra pugnent iam posse repelli,

Et vinci ostendit, nam forti pectore pigram

170

Segnitiem, reddique bonis sua praemia, pravis

Iustitia infligi poenas, suaque omnibus ecce

Optima prudenti spectari lumine, nec non

Recte cuncta geri, pravaeque libidinis omnes

Compesci noto vitae moderamine motus,

175

Sordibus atque siti pravae splendore resisti,

Omnibus et demum vitiis medicamine certe

Obsisti, bene sit, vitam peragisse beate,

Quo nihil esse homini constat divinius, ullum

Aut magis optatum, nam tradi quid pote supra?

180

Hoc igitur primum nobis de moribus atque

Perspicimus studiis praeclara volumina noctu

Versantesque diu Stagiritis acumine magni,

Nec satis id, nam nemo sibi cum vivat, ut ante

Discimus ast aliis (nam vitae postulat usus

185

Plura) fit alterius, quod saepe videmus, ut alter

Mutua ope indigeat, quiddam et sociabile homo sit,

Gaudeat, et multis studeat coniugere sese.

Hinc urbes coeptae, nec moenibus opida primum

Non munivi, atque hinc hominum comercia, coetus;

190

Nam qua palantes olim, passimque per agros

Dispersi ratione homines tam multa parassent,

Quis opus et vitae, naturaeque exigit usus?

Qua nocuos serpentes, qua genus omne ferarum

Atque intemperies hiemis vitassent, solis et aestus

195

Praesidis hominum nullis, quis utimur ut sunt

Moenia, tecta, domus, artes, cum vestibus arma.

Veh soli, sapiens inquit, si concidet olli,

Non praesto fuerit quisquam qui sublevet ipsum;

Et licet una domus plures, capiatque, regatque,

200

Constituant Vrbes, tamen illis optima desint

Consilia, atque ruant sapiens moderamine certo

Ni regat et dictis cogat parere iacentes.

Sunt etenim caecis obducta humana tenebris

Ingenia, et levitate cito labentia, multis

205

Indiga doctrinae sapientum: id moribus ipsis

Decretis legum et variis dependere possis.

Ergo ubi virtutum cumulus moralis et huius

Doctrinae ratio prostratum tollere coepit

Exemptum tenebris hominem, donisque refertum,

210

Evehit ad summos fortunae munere honores,

Vxorem ac gnatos privataque cetera primum

Mox populos gentes moderari et publica novit

Hac demum ratione, Deus terrestreque Numen

Ex homine affectus mortalia cuncta sub ipsis

215

Proculcat pedibus fortunam, regnaque, fatumque:

Est etenim vires hominis super communis, et huius

Non infra sortem vitae, his coelestia spretis

Et sapere, et summi haec mortalia Numine regis

Corrigere certa haud moderantem lege modoque,

220

Hinc mentes illae coelestia corpora nostris

Quae longe praestant, quod nos moderentur onusque

Sublunare poli plusquam mortalibus olim

Muneribus meruere coli, sed ut illa vetustae

Aetatis soboles ignara excessit honesti,

225

Iniuste metas, ita nos sapientius illos,

Publica qui recte curant meritoque Parentes,

Vt patriae colimus summis et honoribus auctos

Praesentes terrena Deos, ut numina claris

Scriptorum elogiis trans mittere Posteritati,

230

Nitimur illorum sit ut indelebile nomen.

Hic latus se offert campus, dicenda supersint.

Quae ratioque domus, urbis quae et publica cura:

Composito tamen haec nostrae memorare Camoenae

Muneris adiiciam tanti decus officiumque:

235

Vatum sacra ferunt veterum monumenta, ne ulla

Non adhibenda fides, nec fas non credere vero

Humani authorem generis primumque Parentem

Nosque sub illius numerosae stirpis origo

Corpore felicemque humilis supraque beatum

240

Nostrae habitum sortis Deus attamen optimus illum.

Immensae sapientiae opus, qui cetera posset

Imperio regere et dominari, fecerat unum

Persimilem esse sibi aeterno virtus honore

Ardentem pietate, bonumque, et pacem fruentem;

245

Nam quia Rex superum duplicem praescripserat olli

Finem divinum, et naturae scilicet illum

Esse per hunc media statuit virtute parandum,

Degeret ut terris felix felicior, inde

Luce fruens alta superum iam sede locatus,

250

Naturae in geminos divisum est noscere finem

Quorum arcana poli contemplans displicit alter,

Vsibus alter agens humanis consulit hicque

Alterius melior nil agens opis indiget usu,

Divini compos igitur iam finis ut esset,

255

Rectum hominem finxit, dedit illi noscere rerum

Causas naturaeque effectus, fide voluntas.

Illi iuncta Deo cum spe divina petebat,

Ignis et ardor erat menti famulata cupido

Iraque parebat, corpus immune malorum

260

Quae patimur non vim frigusve aut senserat aestus,

Illi non deerat coelo sapientia rerum,

Non usus morum aut virtus cognitio et artis

Cuiusque illi animi robur moderatio solers,

Mentis iustitiaeque capax vis, denique dona et

265

Commoda cuncta aderant, mala dura non ulla ferenti

Quam poterat felix dici vereque beatus,

Numen et in terris vivum coeleste vocari,

Quam poterat facile nullo prohibente supernis

Sedibus aetherea susceptus luce fruiri,

270

Ni miser ingrato correptus ab impete mentem

Proh dolor! Aeterni spernens mandata Tonantis

Tot mala quis premimur capitique suo atque Nepotum

Stirpi accersisset nullo iam fine pudendus,

Hinc cito praecipiti retro collapsa ruina

275

Omnia morborum genus hinc, mortisque secutum

Illico mens arsit furiis accensa cupido,

Effrenis orta est stimulis, et prava voluntas

Praeceps ira fit obtusum ingenium memor et vis

Et qui caelicolis fuerat par pene bonisque

280

Omnibus ornatus quamprimum lapsus ad ima

Squalidus, informis, tetris inglorius oris,

Exulat ornatu et posito positoque decore

Luget et erumnis opressus ad ora vocantis

Non audet remeare Dei, sudore parare

285

Iussus sponte cibum, tulerat quem terram priusquam

Deceptus vetita legisset ab arbore poma.

Cum sese ipse suis haud quaquam viribus ergo

Tollere humo posset, coelo demissus ab alto

Quem Deus immensa pro maiestate crearat

290

Principio aeternum sibi gnatum fine carentem,

Vt cenus ablueret mortale hinc labe parentis

Secum una traheret superumque in sede locato?

Protinus impleret vacuata sedilia coeli,

Sed prius obscuro quam lux clarissima mundo

295

Effulsit, priscorum afflavit numine vatum

Pectora, qui adventum canerent mortisque peremptae

Illius in reditu ad superos Erebique triumphum:

Nec satis exivit passim virtutibus atque

Artibus ingenuis qui corda obtusa ferosque

300

Mulcerent animos sophiae praecepta docentes

Perfacilique aditum pararent tramite ad ipsum,

Ad felicis iter verae pietatis amicis,

Vsque adeo haud facile nostris emergere tantis

Viribus erumnis dabitur iam cernere vobis.

305

Id liquido quam sit vitiorum sordida labes,

Mox ubi constabit contra quam splendida virtus,

Me referente sacris sophiae praecepta verendae

Obscura ex aliitis, hic quae monumenta reliquit

Vos paenes ergo locum, Praeses clarissime, vosque

310

Nobilium coetus tantus cum invenerit hospes

Qui dederit Graiae Patriae clarissima genti,

Lumina quin totum meritis devinxerit orbem

Cui natura parens, quae plurima contulit uni,

Ipsius arcana ante viros celaverat omnes.

315

Nil causae ex animo quin vobis gratuler esse,

Perspicio quoniam Saturni secula rursus

Aurea, et in melius mutatis moribus aevum

Adventare novum, cum haec vos praecepta nepotum

Tradentes stirpi per tempora longa futurae

320

Tam bene consultum curetis posteritati.

Quam divina cupit mens omnibus unde resurgant

Ossibus e vestris hominum et quos postera supra

Aetas constituat sortem miretur et orbis.

Quis tantus labor hinc mecum deterreat ergo,

325

Magnanimi Patres vos? Qui haec clarissima tali

Decreto Superum mandata insigna vobis

Imperii culmen geritis, superaverit omnia vestrum

(Credite) Pyramidum moles et miracula mundi

Hoc opus in seros transmissum forte Nepotes.