Giovanni Della Casa carmina, 32

32. dialogus in nuptiis Octavii Farnesii
et Margheritae Austriacae

 

Margherita

Quid facis, o coniux? num dormis? Surge, marite,

Surge inquam, siquidem nimia tentugine rumpor.

Veh mihi non audis? Sic das medicamina cunno?

Vah pereat, coniux, Paulus pereantque parentes,

5

Qui me tam parvo puero iunxere misellam.

Experiar, potero: moriar nisi adultera fiam:

Flagitium facio, fiat: violentia cogit

Me Veneris; sed rursus vellam ante ungue puellum.

Octavius

Eheu quid patior? numquid me vellicat uxor?

Margherita

10

Ne timeas, mi vir, mea lux, mea sola voluptas:

Oscula trade mihi, collo tua brachia necte.

Ostendas faciem: non est mihi mentula, culo

Vt sit opus: clunes averte, ac tende priapum,

Et quamquam est parvus, forsan depellere amoris

15

Vim poterit.

Octavius

                          Maneas: sine me requiescere, somnus

(Non parcis misero?) nostros dum detinet artus?

Margherita

Nondum surgis, iners?

Octavius

                                             Nisi desinis esse molesta

Cras referam matri.

Margherita

                                        Cave.

Octavius

                                                      Non, mihi crede, cavebo,

Ni cesses stimulare.

Margherita

                                       Precor, miserere, marite,

20

Cum tibi nil noceam: nostras en tange papillas,

Tange manu vulvam: paulatim dirige verpam:

Incipe amoris opus, Venerisque agnoscere fructus.

Octavius

Vicisti tandem: faciam quodcumque iubebis:

Volve mihi culum, si vis, vel prona iaceto.

Margherita

25

Nolo sic facias.

Octavius

                              Sic me docuere parentes.

Margherita

Absit id. Ecce locus, quem dicunt nomine Vulvam,

Et quo tu debes optatam ducere verpam.

Octavius

Ergo velim doceas, quoniam tibi posse placere

Exopto.

Margherita

                  Me ineas sic; sed prius arrige membrum.

Octavius

30

Arrexi.

Margherita

                 Intromitte ergo.

Octavius

                                                  Intromissus ad usque

En testes ambos.

Margherita

                                  Cur nullum sentio vulnus?

Hanc equidem credo nondum tetigisse priapum.

Sed stringam vulvam. Cepi sentire parumper,

Nunc demum, sed tu cave, dum crisso, voluptas

35

Nam tua maior erit.

Octavius

                                        Faciam quod iusseris ipsa,

Dum valeam.

Margherita

                            Mi vir, praebe oscula mutua nobis,

Exerce clunes, res est dulcissima rerum!

Si maior verpa esset, opus quam dulcius istud!

Octavius

Descendam, nam fessa mihi sunt membra labore.

Margherita

40

Desine, quaeso, prius dulcem me tangere metam:

Iamiam perficiam; validus labor ultimus esto.

Octavius

Heu heu, me miserum: iam nobis ilia rumpis.

Parce viro tenero, strictos iam solve lacertos:

Collides miserum totum, nisi brachia tollas.

Margherita

45

Ne timeas: opus est quam nunc mihi dulce peractum.