Giovanni Della Casa carmina, 28

28.

Si quis, Olimpiacae miratus dona palestrae,

Alipedi contendat equo, celerique quadriga

Declinet metae compendia doctus habenis;

Vel iuvet immani potius decernere caestu;

5

Vel collimet avi; rapidis vel cursibus Euros

Provocet; aut volucri spumantia marmora cymba

Pervolet; aut audax fulva luctetur arena:

Dulce illi est viridi redimitum tempora oliva

Efferri populi tergis, plenoque theatro

10

Si victor super astra volet rumore secundo.

Si clypeos tractare libet; si Martis amore

Incensus, rapiaris equo per tela, per ignes,

Per densas acies, Getulis qualis in arvis

Impavidus fremit ore leo, ferrataque vasto

15

Agmina venantum aggreditur, frangitque cruentus,

Excutiens cervice comas, hostilia tela:

Dulce est post caedes, capitis post mille pericla,

Post ferro domitas acies, populosque rebelles,

Quadriiugo curru gemmis spectandus et ostro,

20

Per populi plausum roratis undique nimbis

Florum, si scandas Tarpeias victor in arces;

Si videas duci, demissa fronte, Tyrannos

Ante tuum currum, populoque undante, quadrigae

Segnius ire rotas, et equos consistere turba,

25

Armorumque strues, victoque ex hoste trophaea.

Si cui pacato risit Sapientia vultu,

Illius et doctos si non expalluit haustus:

Dulce est occultas rerum cognoscere causas;

Qua coeant elementa fide, qua sidera lege

30

Aeternis defixa globis immota pererrent;

Quae vigil aethereos concinnet cura rotatus,

Temperet assiduis et decedentia certis

Tempora momentis, Solis Lunaeque labores;

Quo latices veniant fonte, et cur flamina volvant

35

In mare praecipites undas; quo carcere clausa

Sollicitent Pontum; teretes qua grandinis orbes

Parte Poli crescant, rores, gelidaeque pruinae.

Quid referam quantos accendit laudis amores,

Palladias rixas ubi miscuit aemulus ardor?

40

Si quem blanda iuvat docilis facundia linguae,

Magna parens Latiaeque Togae mitisque Senatus;

Seu libet aetherei laude extollere civis;

Seu libet audentes lingua terrere minaci,

Et rapidas, fonti puroque simillimus amni,

45

Mulcere eloquio commoti pectoris iras:

Dulce est suspensas mentes, lacrimisque rigantum

Ora videre virum, fixumque in corde dolorem:

Aut si Pegaseis liquidas e fontibus undas

Hauriat, et plenum Dircaei flumen Oloris

50

Ebibat, aut latices melior qua Mincius errat ...