Giovanni Della Casa carmina, 25

25. ad Pompilium Amasaeum

Ne tu immerentes, ne muliebribus

Manes paternos urge ululatibus,

Neu tinge dulcem, qua fruuntur,

Ambrosiam lacrymis amaris,

5

Amice: Vixit non ita Romulus,

Vt iure luctus, vel querimonia

Post funus illum subsequatur,

Dura velut mala contigissent

Vita cadenti. Respice, respice,

10

Qua mente virtus sit Patris inclyta

Latura natum sic remissum, et

Turpiter in lacrimis iacentem.

Idem tribunal nos manet, urnaque

Omnes; beatus quem minimae premunt

15

Culpae; absolutum et rite Iudex

Mittit ad Elysiam quietem:

Qua dum ille laetus perfruitur, Deos

Frustra lacessis fractus et impotens;

Et voce compellas acerba

20

Fata tuis inimica votis.

Non Diis amicum est, optime Pompili,

Vt quidquid illis est placitum semel

Nos improbemus; non ea nos

Lege putres capit ima Tellus.

25

Scelus nefandum caeca Promethei

Aggressa mens est, dum nova corpora

Effingit ex limo, minaci

Iuppiter ore, fremensque dixit:

At non inultum: dira necessitas

30

Armata vinclis, et iugo aheneo

Instabit illis, sive sceptra,

Sive graves tulerint ligones:

Nec Lethi aduncas effugient manus

Collo imminentis, sive perambulent

35

Telluris oras, sive turgens

Per mare, navim agitante vento.

Haec Ille, iurans per Stygios lacus,

Futura dixit: frustra igitur fero

Quaeris reluctari Deorum,

40

Quae melius patiare, iussis.