Giovanni Della Casa carmina, 24

24.

Ante alias, quas Terra colit, quas alluit Aequor,

Quasque Polo videt ex alto Sol aureus Vrbes,

Vrbs Venetum mediis pulcherrima surgit ab undis,

Regia Neptuni, statio dulcissima Nymphis,

5

Humida cui Thetys assurgit, et arida Tellus.

Illa cavo fundata Mari, caput ardua Coelo

Molibus insanis, et celsis turribus aequat

Moenia, quae tutos, et propugnacula reddant

Indigenas: stant Templa Vrbem cingentia circum,

10

Summo erecta Deo, Divumque hominumque Parenti,

Omnia, et una omnes sub relligione per annos.

Illa loci munita situ, Terraeque Marique

Imminet, et lentis Orbem moderatur habenis:

Namque opibus pollens terrestribus, imperat undis;

15

Vndarumque animos mollit, Pelagique furorem;

Et stans mole sua, suspenso caerula nutu

Regna premit, Pontique immensum temperat aequor.

Classe potens, Nerei coniux, Regina profundi

Puppe sedet celsa, et ventorum flamina longe

20

Observans, summa cum maiestate minatur

Gentibus, et trepida formidine littora complet,

Et quatit assiduis totum terroribus Orbem;

Fortunata, Deumque Italis data Numine Regnis.

Illa eadem se laude nova super aethera tollit.

25

Ex illo, quo Terra die septa aere pendet,

Non fuit in latis Res unquam publica terris,

Nec Regnum, quod perpetua ditione tot annos

Floruerit, dederitque suas sua iura per Vrbes:

Iam tempestates, iam dura pericula passa est;

30

Non unquam summersa tamen; nunc altior auras

Carpit, et invicta sulcat freta vasta carina,

Contemnens imbres pariter, ventosque furentes.

Et iam tempus erit, tantae quo viribus Vrbis

Parebunt Terraeque omnes Vndaeque repostae:

35

Sic Genius, sic Fata loci, sic Numina mandant,

Sic et bellandi poscunt, populosque regendi,

Quas clari retinent artes Patresque Civesque,

Ipsis ingenio Diis immortalibus aequi.