Giovanni Della Casa carmina, 20

20. ad dominum Petrum Bembum epistola

Humani vim, Bembe pater, miramur et artem

Ingenii, cui pene nihil reperitur inausum,

Nil intentatum. Studuit miracula rerum

Indagare, genus varium, caussasque latentes

5

Quaerere, et aetherei penetrare recondita caeli.

Admiranda nimis sollertia prisca virorum,

Qui res occultas, certis rationibus acti,

Explicuere: ac si quondam censoribus illis

Vsa foret natura parens, dum conderet orbes

10

Sidereos, Caelique globum suffigeret astris,

Et circumfuso firmaret in aere terram.

Sed postquam rerum series, quas mistica nobis

Abdiderat natura, hominum patuere sagaci

Ingenio, et primae explorata potentia caussae,

15

Turpe nefas visum est vili recludere vulgo

Viscera naturae. Quare prudentibus illa

Tradentes noscenda viris, texere quibusdam

Figmentis, vulgusque adyto exclusere profanum.

Hinc Phoebum intonsum crines dixere; sororem

20

Phoebi Dianam veloci indagine terras

Cingentem, nunc per montes, nunc per depressas

Venantem valles. Hinc et finxere Camoenas

Esse novem, palmamque uni tribuere canendi

Calliopae: dicuntque illam superare sorores,

25

Et suavi cantu, et dulci modulamine vocis.

Quid memorem ulterius, Divosque, Iovemque vocatos

Oceani cultoribus ad convivia? amatam

Diti Persephonem, Pani Siringa? catenam

Caelitus in terras iussam pendere; Minervam,

30

Iam sterili Iunone, Iovis de vertice natam,

Aegide Gorgonio munitam pectus; inanes

Aeolidum insultus, et semiambusta Typhoei

Membra sub Inarimes aeterna mole sepulti;

Proiectos Pyrrhae lapides; simulacra Promethei

35

Molli ficta luto; Saturnum parva vorantem

Corpora natorum; succisa virilia Caeli,

Et quae plura manent vatum figmenta, latentes

Naturae caussas simili servantia nodo?

Nimirum prout haec rerum miracula prorsus

40

Divini fuit ingenii reperisse; figuris

Sic eadem variis texisse fatebimur artis

Eximiae. Hinc priscos vates meruisse putandum est

Iure hominum laudes, et conciliasse favorem

Naturae, tecta quae gestit imagine cerni.

45

Nescio quos vates haec tempora nostra protervos

Educunt, Latii qui haud argumenta leporis

Vulgantes, recti sermonis dogmata fraudant;

Pierios laniant numeros; sacrasque Camoenas

Foedant, prostituunt, nudantque: Numenius olim

50

Sicut Eleusinas nimio temerarius ausu.

Hi plumis tentant pavi vestire coracem;

Anseris et crepitosa imitari voce canori

Concentum cycni; suibusque reponere gemmas

Immundis satagunt, et ludicra carmina condunt,

55

Quae canat ad limen iuvenis malesanus amicae,

Aut magis in mensa referat parasitus herili,

Et recitent mimi, scurrae custosque tabernae.

Forsitan inquires quid nos iuvet esse Latinos,

Quid iuvet ampullas et sesquipedalia verba

60

Cogere carminibus Latiis, et claudere sensus

Arcanos paribus numeris, cum qui legat ista

Vix unus, aut alter erit? Sed aperta Poesis

Illorum rudibus dominis plebique placebit,

Illorum et magnas volitabit fama per urbes.

65

Malim vel segni mentem torpere veterno,

Aut mea deformes tunicas dare carmina scombris,

Quam laudes umquam vulgi captare laborem;

Aut scribam, indoctas aliquid quod mulceat aures.

Tonsorum, et nugis lippos delectet Etruscis.

70

Laudentur vulgo, signentur et indice: verum

Hectoris exemplo (ut memorat, dum scenica ludit,

Ennius) optarim potius de classe proborum

Contingat nobis rarus laudator. Habere

Quod si contigerit nullum, tunc conscia recti

75

Mens aderit saltem sibimet pulcherrima merces.

Id sedet in primis animo felicis Olympi

Affectare viam, et rupto de carcere currum

Quadriiugum ad spatii summas impellere metas,

Et prohibere, iecur viva ne tondeat ales

80

Terrigenae; neu Sysiphii fallacia saxi

Torqueat; aut lapsura silex, similisque cadenti

Immineat; mensaeque negent alimenta paratae;

Neu rota praecipitet; neu fusilis unda fatiget.

Cui dabitur vitare sinus Acherontis amaros,

85

Stagnantem Styga Cocyti lacrimabilis undam,

Ardentes Phlegetontis aquas, oblivia Lethes,

Is vivens meritis Divorum aequabit honores.