Giovanni Della Casa carmina, 12

12. deflet mortem Horatii Farnesi

Te flebimus, flos Hesperiae puer,

Madente multis carmine lacrimis;

Et debitam laudi Thaliam

Naenia lugubris occupabit:

5

Ille, ense pectus qui tibi candidum

Traiecit, iisdem vulneribus Lati

Cecidit et spes, et virescens

Italiae decus ense carpsit,

Horati, eodem. Non ego sauciam

10

Ictu Parentem mortifero tuam

In lacrimas culpem ruentem,

Nec viduae gemitus puellae

Compescere ausim carmine: lugeat

Immo illa dulces funere nuptias

15

Miscens amaro, nec sat umquam

Te misera illacrimata flerit.

Iam nec capillo parcere, nec genis

Aequum puella est regia: lacrimis

Efflagita Martem cruentum

20

Vberibus, pueri cadentis

Dulces ocellos, et tua gaudia,

Quae conciderunt exorientia:

Vt stella, quae vix dum coorta

Hesperium occulitur sub aequor.

25

Non ille avorum, nec soceri immemor,

Dulcique flagrans igne tui, neci

Vltro obvios gressus superbos

Intulit, intrepidumque pectus

Obiecit hosti, qua violentius

30

Bellona nigris faeda cruoribus

Est visa Martis saevientis

Sanguineas glomerare turmas.

Nunc laetus umbras vulnera nobiles

Ostentat inter pulchra, nemus tenens

35

Beatum, ubi Hectorque, et Latini

Sunt veteres, Rutulique Reges.

At, Thespiis o grata sororibus,

Obliviosi pellere temporis

Idonea umbram atraeque mortis,

40

Gloria, vulneribus mederi;

O trade Musis, et Polyhymniae

Custodiendum nomen Horatii

Clarum, et domum Farnesiorum

Hanc, Latii Italiaeque lumen.