Giovanni Della Casa carmina, 5

5. cum ab urbe profectus, Venetias iret

Humida Tyrrheni fugientem flamina venti

Caelumque pestilens Lati,

Me Venetum excipient mitissima littora, et aurae

Salubriores, putribus

5

Iam membris senio, et podagra turgentibus acri,

Quae flare suerunt nec mala

Imbutae tussi, neque in ipsis fluctibus udae,

Faerne, mireris licet.

Prorsus, qui Romam liquit, rerum ille carebit

10

Pulcherrimo spectaculo;

Nec coetum aeque illustrem hominum, nec Palladis aeque

Instructa pectora artibus,

Terrarum ut cunctas lustret circumvagus oras,

Offendet usquam gentium;

15

Fragmina nec muri aspiciet maiora vetusti

Non diminutis urbibus:

In primis Bromii latices, et frigida siccis

Requiret idem faucibus

Pocula lympharum sub terras condita opacas,

20

Aut fossa Lucanam in nivem.

Ipse ego, ferventi delapsam ex imbrice lympham

Nuper, nec altos in scrobes,

Et vappam, salices inter quae nata palustres

Caeni saporem patrii

25

Potanti offundet, mediis fervoribus, ardens

Arente fauce traxero.

Ast idem hospitibus placidos, et dulcia pacis

Impertientes commoda

Mortales cernam, et locupletem civibus urbem

30

Dispar probantibus nihil:

Cernam loricam violentam, ensemque superbam

Inermibus suffragiis

Constrictum, et dirae execratum caedis amorem

Longe exulantem gentium.

35

Illic cum cano prudentia sera capillo

Paret vicissim, et imperat:

Illo se nusquam propendens contulit Aequum

Bonae comes concordiae,

Fraudibus Hesperia ut pulsum est, timuitque rapacis

40

Vncas licentiae manus.