Giovanni Della Casa carmina, 3

3.

Si te cura vigil Sophiae delectat, et acre

Ingenium vires si sufficit, utere porro

Munere tam claro Divum: sic rectius, atque

Commodius multo, longeque decentius aevi

5

Quod tibi cumque neant Parcae victurus amicae.

Nec de te plebis quae sit sententia, magni

Securus pendas: ignarum pleraque vulgus

Pravo metitur modulo; tu neglige, et isto,

Qui nunc te exercet, fugias decedere campo:

10

An populi arbitrio quisquam, plebisque, bonorum

Posthabeat sanus plausum, quem iure feres tu?

Quandoquidem cunctos, quicumque feruntur eisdem

In spatiis, iam recto nimirum, ac sapiente

Iudice praecurris Bembo: cum hic interea nos

15

Desidiae arguimur populo, ne forte probari

Credideris genus hoc vitae simplex; etenim ad res

Versiculis missisque iubent accedere nugis,

Ex umbra et tenebris in solem exire diemque;

Et gnavi me segnem culpant. Altera blando

20

Pars animum integrum queritur me dedere amori

Per luxum, et patrui verbis obiurgat acerbi:

Qui simul ac stomachum, quamquam permulta ferenti

Vt placem, norunt; regero graviora receptis.

Vt proprium servas auri sceleratus acervum

25

Vndique congestum, neglectis, iura fidemque

Exponis tota venalem, legibus, urbe:

Cum miserum atque inopem deiectum rure paterno

Deseris, atque adeo prudens nummisque redemptus

Prodis; et emunctum producta lite clientem

30

Vsque adigis, dum aedes etiam proscribat avitas.

Turpiter aut ultro servis, plerumque furentis

Mancipium domini: manibus ten' ferre catinum

Coenanti ingenuis? Aliam ten' sumere mentem

Deterioris heri ad nutum, atque aliam? haud animo par

35

Est generi, quicumque suos apud ortus honeste

Imperio abiectus paret, trepidusque ministrat.

Quid quod amicitiae, caro dum cuncta lucello

Metiris, cultus tu nullos, nullaque nosti

Officia; anormique decor concinnus inepto

40

Quid distet nescis? Pecudis nae nos cute tectam

Naturam inspicimus: quid publica cum geritur res

Per te, si furtis quo sit locus, atque rapinae,

Bellorum causas iussus praecidere, nutris?

Desidiae, aut tu me censor culpaveris oti?

45

Flagras ambitione, ardesque cupidine saeva

Purpurei, haud vitam hanc moresve decentis, amictus.

Vror amoris ego haud me dignis ignibus; esto

Quando ita me insimulas: quid tum? peccamus uterque;

Nil est cur tu me prior incuses, graviora

50

Offendens multo, et nimium distantia recto.

Nam qui vel parvo conductus peierat, et qui

Tamquam turbata victum sibi quaeritat unda

Piscator, pacem bellis ubi miscuit, idem,

Iudicium atque crucem si demas, ire latrones

55

Inter iam velit, et iugulare homines: sua quisque

Defendunt lenes vitia, et minuunt; aliena

Carpere plerique austeri, nimiumque severi.

Adde quod incurata gerens, serpentiaque intus

Vlcera, corrupto tandem pulmone peribis;

60

Purgandum illius cum te committere morbi

Non medico studeas. Annus non unus, et alter

Imminuat quidquam: pulchris macrescere captum

Divitiis frustra tantum doleamus amici.

Me mea post paulo febrisque reliquerit ultro

65

Frigidior veniens morbum cum leniet aetas,

Intereaque veternus non animum gravis urget.

Me tamen insequitur populus: quid si nihil omni

Est actum in vita nobis, quod laedere quemquam

Possit? non ego rem, mihi sollers quam pater auxit,

70

In Venerem effundam, neque lite petitus amator

Iniusta, omittam fundumque laremque tueri:

Nec fuerim, mimam quo sit mihi laxius unde

Munerer, usquam inopi nimium contractus amico.

Denique non mos, non aetas alienior: adde

75

Ille etiam laqueo statuit qui nectere collum

Auratane trabe, an de putri pendeat ulmo,

Si quicquam referre putas, quam ego honestius, ac tu

Intereo; seu me Musis et Apolline claro,

Seu quis me pulchro captum culparit amore:

80

Me tamen insequeris, colloque ac faucibus anguis

Indignum clamat fucos, segnem malus urget.

At tecum siquis sic egerit: Itur ad Vrbem

Europa ex omni, credo, ut vestigia summo

Inspiciant veteris veneranda in colle Quirini,

85

Sive in Aventino Romae: ac non perditus exul

Expes ut quisque est, huc sese contulit, ut si

Bargulum ad Illyricum dicas, latrociniumque

Concessum, nimium merito dicatur acerbus,

Oderit et rabidum populusque patresque venenum.

90

Non ego: nec vulgi si irritor vocibus, hoc nunc

Immeritum quemquam latrarim: possum ego multos

Eximere e numero, turpis contagia morbi

Quos nulla attigerint, sanos recteque valentes;

Sincerum ut Molsae pectus, lavere salubres

95

Pierii quem fontis aquae, puroque Camoenae

Curatum cantu servant; studioque referti

Spectatus dudum tanto plausuque theatri

Vbaldinus, inops agrique larisque paterni,

Virtutis locuples: populo spectante Quirini

100

Hunc non donatum scaena decedere turpe est.