Anonimo genovese carmina, 26

26. de verbis devotissimis "Corpus Xristi"

Ave vivens hostia, veritas et vita,

In qua sacrificia cuncta sunt finita:

Per te Patris gloria datur infinita;

Per te stat ecclesia iugiter munita.

5

Ave vas clementie, scrineum dulcoris,

In quo sunt delicie celici saporis,

Veritas substantie tota Salvatoris,

Sacramentum gracie, pabulum amoris.

Ave manna celicum, verius legali,

10

Medicamen misticum morbo spiritali

Datum in viaticum misero mortali,

Vere dans catholicum vite inmortali.

Ave corpus Domini munus et finale,

Corpus vintum numini nobile locale,

15

Quod relinquit homini in memoriale

Com finalis termini mondo dixit: "Vale!"

Ave plenum gaudium, vita beatorum,

Pauperum solatium, honor misserorum;

Grande privilegium hoc est viatorum

20

Quorum sacrificium merces est celorum.

Ave virtus fortium ob viam ruine

Turis et presidium plebis peregrine,

Quam insultus hostium frangere non sine,

Salus te querentium, istic et in fine.

25

Hic Ihesus veraciter duplex in natura

Non est parcialiter nec solum figura,

Sed essencialiter caro Xristi pura

Latens integraliter brevi sub clausura.

Celo visibiliter caro Xristi sita

30

Forma panis aliter latet hic vestita;

Solus novit qualiter hanc qui ponit ita

Potestque faciliter virtus infinita.

Sumptum non consumitur corpus salvatoris;

Idem totum sumitur omnibus in oris;

35

Forma panis frangitur dente comestoris;

Virtus carnis fugitur morsibus amoris.

Xristus nichil patitur huius lexionis;

Forma panis solvitur vi digestionis.

Tunc si Xristus queritur est in celi tronis;

40

Sicut vult hinc tolitur: datur vite donis,

Hoc ardoris calculo venit nos ignire;

Hoc amoris stimulo frange motus ire,

Et eodem ferculo, qui nos vis nutrire,

Velis cordis vinculo fortiter unire.

45

Sic vult rex regnancium caritatis mire

Cibando fidelium imtima subire;

Moris est amancium invicem sitire

Vt archana cordium possint introyre.

O Ihesu dulcissime cibus salutaris,

50

Qui sic nobis intime tribui dignaris,

Mala nostra deprime fletibus amari

Et affectus inprime quibus delectaris.

Ihesus, vivens hostia, placa maiestatem;

Sacramenti gracia confer sanitatem;

55

Pauperum substantia dans eternitatem,

Domini memoria fove caritatem.

Vanitatem spernere fac nos consolator;

Hostes dona vincere, Xriste propugnator;

Et quod doces credere, Ihesu reparator,

60

Per te tandem cernere da, remunerator.