6.
Turri candide, Turri amice, tandem
Ad te Flaminius redit, nec umquam
A te, si superi favent, recedet.
Ille Flaminius suis ocellis
5
Qui te plus amat, ille cui videtur
Nil amabile, cui nihil venustum,
Hic tecum loquitur simulque vivit:
Ecquid sanctius elegante amico?
Cum post tempora longa, post labores
10
Viarum varios domum reversi
Illum amplectimur atque suaviamur,
Et dulci dabit allocutione
Dies ducere candidasque noctes.
Haec est vita beata. Non honores,
15
Non aurum mihi posco; nil moramur
Quod vulgus colit: est satis superque
Si mihi superi annuant benigni
Vitam degere cum meo sodali.