Marco Antonio Flaminio carmina 8, 21

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


21. commendat animum suum Deo magnitudinem orbi
in extremum vitae periculum adductus

Rector beate caelitum,

Qui sic amas mortalium

Salutem, ut almi filii

Cruore sancto laveris

5

Peccata eorum; suscipe

Servi precantis spiritum,

Qui fretus unica tua

Benignitate languidos

Artus libenter deserit,

10

Vt alta caeli sidera

Petens fruatur, optime

Pater, tua praesentia,

Et sempiterno gaudio.