Marco Antonio Flaminio carmina 8, 19

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


19. praedicat se sine tutela Christi
in mala omnia praecipitem ruere

Te, sancte IESV, supplici

Adoro corde, cor tibi

Meamque mentem dedico.

Vt bimulus puer, sua

5

Custode si caret, sibi

Magna creat pericula;

Sic ipse, si desit tui

Tutela praesens Spiritus,

In cuncta praecipitem mala.

10

Dulcis, benigne Spiritus,

Me, quaeso, totum posside,

Tuaque flamma incendito

Amore cor; illumina

Mentis tenebras; excoque

15

Quodcumque inhaeret noxii.

Fac, semper in te gaudeam;

Opes, honores sordeant;

Summique Patris gloria

Sit luce carior mihi.

20

Seu pascit hortus lumina

Florum colore gemmeo,

Seu fons susurrans vitreis

Delectat undis, illico

Vox surgat in laudes Dei.

25

Sol, Luna, fulgor siderum,

Lapsus perennes amnium,

Formosa silva, frugibus

Ager redundans, omnia

Quaecumque cerno, maximam

30

Sancti beati Numinis

Benignitatem cernere,

Manuque tractare faciant.

Hinc ipse discam comiter

Omnes iuvare, nemini

35

Nocere; purus, integer,

Deoque carus exigam

Quod restat aevi; transvolans

Dein summa caeli sidera

Fruar perenni gaudio.