Marco Antonio Flaminio carmina 8, 17

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


17. gratias agit Christo,
cuius beneficio e maximis periculis sit ereptus,
et ad viam salutis revocatus

O lux beata caelitum,

Mortalium fidissima

Tutela, quas agam tibi,

IESV benigne, gratias?

5

Vt olim aberrans aggere

Ovis misella, saltibus

Formidolosis delitet,

Voranda mox rapacibus

Feris; miserrimus omnium

10

Sic ipse per mala omnia

Caecus ruebam; candida

Cum lux beati Spiritus

Tui refulsit, et viam

Quae ducit ad felicium

15

Aeterna regna caelitum

Monstravit. Ista lux meae

Mentis tenebras dispulit:

Cordi meo dulcissimi

Faces amoris ista lux

20

Infixit. Illo ex tempore

Te, sancte, totus ardeo,

Te quaero amore saucius:

Videre vultum candidum,

Tuis frui complexibus

25

Mens ardet; ipsa iam nihil,

Te praeter unum, cogitat.

Non sic decentem virginem

Furens amator deperit;

Non sic tenellum filium

30

Parens uterque diligit.

Amoris aestu liquitur

Cor molle, ut olim fervidis

Percussa cera solibus.

O flamma mentem frigerans,

35

Omnesque labes excoquens,

Me semper in dies magis

Incende, perge adurere,

Consume, totum verteris

Me donec in faces tuas.