Marco Antonio Flaminio carmina 8, 16

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


16. orat ut Christi benignitate sibi liceat
pie sancteque vitam agere

Tutela praesens omnium

Qui mente pura te colunt,

Da, quaeso, nil ut cogitem,

Agam, loquar quod Numini

5

Tuo placere non queat:

Comis, benignus in bonos

Malosque sim, ne degener

Sim natus optimi Patris;

Qui Solis almo lumine

10

Illustrat omnes, omnibus

Potum cibumque sufficit.

Legum tuarum per vias

Me continenter dirige,

Bonique quidquid egero,

15

Id esse totum muneris

Tui sciamque et praedicem.

Seu febris artus pascitur,

Seu miles urit impius

Domum paternam, dicere

20

Laudes tibi ne desinam;

Sed cuncta Numinis tui

Nutu regi nil ambigens,

Vivam quietus. Filios

Dei secunda et aspera

25

Iuvent oportet. Gloriam

Tuam Patrisque maximi

Meae saluti praeferam;

Nec ulla res optatior

Queat mihi contingere,

30

Quam contumelias pati

Te propter. Ipsa carior

Sit luce mors, ut corpore

Exutus ad tui volem

Regni beata gaudia.