Marco Antonio Flaminio carmina 8, 15

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


15. quam sit dulcis et salutaris vulnerum
et tormentorum Christi assidua meditatio

IESV, tuorum vulnerum

Cruore sancto pascere

Me, quaeso, numquam desinas.

Me sanguis iste roborat,

5

Dulcique replet gaudio.

Hoc est amoris poculum

Caelestis, omnes sordidos

Pellens amores: ebria

Hac potione mens, sui,

10

Et omnium fit immemor

Quaecumque mundus continet;

Deumque solum cogitat,

Tuumque amorem. Fervide,

Immense, nulli effabilis

15

Amor, beatis sedibus

Tu maximi Natum Dei

Deducis, ipsique induis

Mortale corpus; asperam

Dein tollis illud in crucem.

20

Amabilis, dulcissime

Amor, meis in sensibus

Tantas amoris excita

Flammas, ut ustis nexibus

His ponderosi corporis,

25

Alis tuis ad optimum

IESVM beatus advolem.