Marco Antonio Flaminio carmina 8, 13

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


13. Christum invocat magnitudine morbi
se iam opprimi sentiens

Iam quinta Lunae cornua

Se luce complent, horrida

Cum febre membra tabida

Depascor, ossa frigore

5

Tremor furente concutit,

Dein aestus acer intimas

Vrit medullas, ut faces

Absumit ignis aridas.

Iam corpus amisi, mei

10

Vix umbra iam superat. Levis

Vt flos gravatus imbribus

Caput tenellum deiicit;

Sic mens misella perdita

Cedit malorum ponderi.

15

IESV benigne, respice

Meos labores, dextera

Tua cadentem subleva.

Non illud ipse iam precor

Meo recedat corpore

20

Haec pestis; unum id omnibus

Votis requiro, et obsecro,

Vt robur, et constantiam

Mihi ministres; languidos

Artus, medullas, omnia

25

Hic ignis ossa devoret,

Dum mens refecta vivida,

Tuoque fortis Spiritu

Resistat, et semper tibi

Iucunda laudes concinat.

30

IESV benignus, optimus,

Horrenda passus vulnera,

Dolentibus succurrere

Est promtus. Aegrimoniam,

Metus, querelas abiice

35

Fidenter, o anima mea:

Quiesce, nomen invoca

Dulcissimum regis tui;

Est ille munitissima

Arx invocantibus eum.