Marco Antonio Flaminio carmina 8, 12

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


12. hymnus in Christum

IESVM pudicae virgines,

IESVM iuventus integra,

IESVM viri, senes, anus

Cantemus, in cuius fide

5

Laetamur esse, patrio

Qui nos amore diligit

Fovetque. Summi Numinis

Aeterne Fili, siderum,

Terrae, marisque conditor,

10

Nil vasta caeli immensitas,

Nil magnus orbis continet,

Non dextera factum tua.

Tu Patris in sinu sedens,

Alis, gubernas omnia;

15

Tu caritate maxima

Nostrae misertus miseriae,

Mortale corpus induis,

Diraeque affixus cruci,

Nos morte vindicas tua

20

A sempiternis ignibus:

Tu morte victa regiam

Reversus ad tuam, simul

Tui colentes aurea

In parte caeli collocas.

25

Te coetus omnis caelitum

Noctes diesque concinit:

Te sempiternus Spiritus

Salutis auctorem unicum

Testatur esse: tu quies,

30

Lumen, voluptas mentium,

Tu pastor, agnus omnia

Peccata tollens, Pontifex

Aeternus iram maximi

Sedare praesens Numinis.

35

Clemens, suavis, optime

IESV, tuorum prospera

Cursum benignus, ut soles,

Piasque laudes suscipe,

Quas ore puro fundimus.