Marco Antonio Flaminio carmina 8, 11

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


11. exprimit ardorem amoris sui erga Christum

Te, sancte IESV, mens mea

Amoris icta vulnere

Suspirat. O salus mea,

Me solve tandem vinculis

5

Istis, ut evolem tuam

Beatus ad praesentiam.

Fac interim magis magis

Amore totus ardeam;

Vt pura mens a corporis

10

Contagione, amplexibus

Evadat aptior tuis.

Tu spes, voluptas, unicum

Cordis mei sis gaudium.

Benigne IESV, da, precor,

15

Humana cuncta spernere

Te propter; omnia fac mihi

Te praeter unum sordeant.

Seu pulcher oras aetheris

Sol lustrat almo lumine,

20

Seu nox benigno languida

Rigat sopore corpora,

Domi, forisque mens mea

Te quaerat, invocet, canat,

Solumque felix in tuo

25

Dulci acquiescat nomine.