Marco Antonio Flaminio carmina 8, 10

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


10. quid servandum sit amatoribus Christi

Quicumque IESVM diligit,

Humana discat omnia

Nil aestimare. Diligens

Opes, honores, gloriam,

5

Amare IESVM puriter

Nequit. Relinque cetera,

Vnumque IESVM posside;

Nam quidquid est usquam boni,

Sic possidebis: lacrimas,

10

Metus, dolores pectore

Tuo fugabit. Dulcia

Semper morantur gaudia,

Vbi moratur candidus

IESVS; voluptas unica

15

Est ille amantium sui.

Quin mater et pater tuus

Te derelinquent; optimus

A dextera numquam tua

IESVS recedet, omnium

20

Fidus comes discriminum;

Et cum suprema venerit

Tibi dies, te transferet

In sancta regna caelitum,

Fruaris ut vita simul

25

Et sempiterno gaudio.