Marco Antonio Flaminio carmina 8, 9

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


9. praedicat beneficia a Christo in se,
et ceteros mortales collata

IESV beate, Numinis

Aeterna proles maximi,

Quibus tuam clementiam

Efferre possim laudibus?

5

Tu pulchra linquens sidera

Formata dextera tua,

Mortale corpus induis,

Vt ipse terram deserens

Suprema caeli culmina

10

Conscendam. Acerba vulnera,

Crucisque dira sustines

Tormenta, ut ipse callidi

Serpentis ore saucius,

Mortisque certus, gaudeam

15

Vita potitus caelitum,

Tuoque factus munere

Tuus coheres. Fac, precor,

IESV benigne, cogitem

Haec semper, ut semper tibi

20

Summoque Patri gratias

Agam, pieque vos colam,

Totaque mente diligam.