Marco Antonio Flaminio carmina 8, 7

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


7. comparat animum suum flori

Vt flos tenellus in sinu

Telluris almae lucidam

Formosus explicat comam,

Si ros, et imber educat

5

Illum; tenella mens mea

Sic floret, almi Spiritus

Dum rore dulci pascitur.

Hoc illa si caret, statim

Languescit; ut flos arida

10

Tellure natus, eum nisi

Et ros, et imber educat.