Marco Antonio Flaminio carmina 8, 5

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


5. opem Christi in magna animi
aegritudine constitutus implorat

IESV benigne, fervidas

Precationes, et mea

Ne, quaeso, vota despice.

Vt terra Solis ignibus

5

Hiulca, sic animus meus

Afflictus, aeger, aridus

Dulcissimum rorem tuum

Exspectat. O salus mea,

Refrigera mentem meam:

10

Metus, dolores, lacrimas

Muta perenni gaudio;

Vt hae querelae flebiles

Mutentur in laudes tuas,

Et vox agendis gratiis

15

Noctes diesque personet.

Ne, quaeso, more iudicis

Quid egerim, quid dixerim,

Quid cogitarim, pondera;

Peccata sed mea omnia

20

Tuo cruore deleas.

Me vulnerum sanet dolor

Tuorum; amara mors tua

Cordi meo dulcedinem

Instillet, ut meam crucem

25

Et fortis, et libens feram.