Marco Antonio Flaminio carmina 8, 3

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


3. precatio meridiana

Iam Sol citato sidere

Suprema caeli culmina

Percurrit; alma fervidis

Tellus calescit ignibus:

5

At tu beato lumine

Accende corda frigida,

Pater benigne, et omnibus

Tantos piorum sensibus

Ignes amoris excita,

10

Vt quidquid orbis continet,

Prae te sit illis sordidum;

Nec ulla vis hunc fervidum

Amoris aestum temperet;

Sed usque crescens omnia

15

Convexa caeli transvolet,

Summoque Patri vinculo

Nos iungat insolubili.

Has nos ab imo pectore

Precationes mittimus

20

Tuas ad aures, maxime

Terrae polique conditor.

Tu vota nostra numine

Dextro secunda, idque ad tuam

Concede nobis gloriam.