Marco Antonio Flaminio carmina 8, 1

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


1. ad Margaritam Henrici Gallorum regis sororem

Pudica virgo, regiae

Stirpis propago nobilis,

Ornata sanctis moribus,

Et litteris et ingeni

5

Decore fulgens, scripsimus

Haec, insideret aridis

Cum longa febris artubus;

Iis addituri plurima,

Ni mens gravata corporis

10

Laboribus languesceret.

Sed tu, puella candida,

Caelestis ardens ignibus

Amoris, ut mens augurat,

Libentius hunc perleges

15

Parvum libellum, sed pium,

Quam prisca vatum carmina

Nugis referta inanibus.