36. ad Alexandrum Farnesium cardinalem amplissimum
Dum se alii mediae per amica silentia noctis
Dulci sopore recreant,
Haec ego Iessiadae cithara mage dulcia somno
Meditans canebam, dum dies
5
Clara superveniens taciturnas pelleret umbras,
Carissimas umbras mihi;
Quae me senserunt noctes vigilare beatas,
Dum primus ipse mystica
Davidis ad Latias deduco carmina Musas,
10
Piisque grata concino;
Non Iovis insani referens male sanus amores,
Non ebriosa Liberi
Orgia, non ludos Phoebi, exsecrandave sacra,
Sed maximi laudes Dei,
15
Tergeminum quem caelicolae venerantur et Vnum;
Qui siderum vagantium
Multiplices cursus, qui magnum temperat aequor,
Et omnium mortalium
Omnia facta videns sua iustis praemia reddit,
20
Suasque poenas improbis
Irrogat, et cunctas animalia cuncta per oras
Alit benigno numine.
O utinam haec discant pueri, castaeque puellae,
Mentesque sanctioribus
25
Formentur studiis, dum parva, et mobilis aetas.
Quid, o parentes, quid iuvat
Futilibus nugis, et turpi carmine vestros
Contaminare liberos?
Cum liceat sanctos illis versare poetas,
30
Scientiaeque pabulo
Divinae teneros animos nutrire, veneno
Dulci relicto, quo malo
Nullum aliud magis esse nocens puerilibus annis
Videre prisca saecula,
35
Quamvis illa forent caligine consita, nec dum
Perfusa vero lumine.
At tu prudentem iuvenili aetate senectam,
O patriae decus inclytae
FARNESI, aequiparans, post magna negotia, quando,
40
Audire fessus nobiles
Regum Legatos summis de rebus, amoenos
Mirandula doctissimo,
Maphaeoque tuo comitatus te abdis in hortos,
Et otio dulci iuvat
45
Mollibus et studiis duros finire labores,
Tunc nostra, quaeso, carmina
Perlege, nec tu Flaminii magis illa putato,
Quam regis illustrissimi,
Qui bello insignis, pietate insignior, hostes
50
Inter, ferociaque agmina,
Seu positis armis tranquilla pace quierat,
Amore sancto percitus
Aeterni regis laudes, et maxima facta
Tali canebat carmine.