Marco Antonio Flaminio carmina 7, 35

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


35. ad lectorem

Haec nostra, lector Christiane, carmina

Sic temperavimus favente numine

Divino, ut ipsa cum legas, sit idem fere

Ac si poetae Davidis sanctissimi

5

Hymnos legas; tametsi enim neque reddita

Fuere verbis verba, neque nobis fuit

Religio, multa addere, bonam, et certam tamen

Spem habemus, additum nihil quod ab ipsius

Abhorreat sententia vatis, nihil

10

Obscura quod non monstret instar luminis,

Aut pulchritudini poematis aliquid

Decoris addat, virgini pulcherrimae

Quale decus addunt arte purpureae rosae,

Violaeque flavis crinibus circumdatae.

15

Quod si labores hos meos perspexero

Fuisse gratos, et legentium favor

Scribentis adiuverit, ut aequum, industriam,

Vltro recipio, et tibi meam adstringo fidem,

Curam mihi hanc unam fore antiquissimam,

20

Vt quae reliqua sunt Davidis poemata,

Oratione pura, et arte musica

Ornata possint mox Latinis auribus

Intelligi. Hoc ego ut queam cito exsequi,

Vtinam optimi faveat benignitas Dei;

25

Quod oro, votisque omnibus equidem expeto,

Non in meae, sed in ipsius spem gloriae.