Marco Antonio Flaminio carmina 7, 34

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


34. paraphrasis in carmen Davidis
de morte Saulis Iudaeorum regis et Ionathae eius filii

Vrbes, et agri, fundite

Lamenta, tristes sidera

Ad alta voces tollite:

Nostrum decus gens impia

5

Exstinxit; altis montibus

Gens clara bello, procidit.

Ne, quaeso, fama, compitis

Haec Ascalonis, aut Gethi

Perfer; puellas hostium

10

Ne tanta clades ad choros,

Cantusque laetos excitet.

Abominata Gelboe,

Nec ros, nec imber educet

Herbam tuam, neque in tuis

15

Iucunda vitis, aut seges

Pubescat umquam montibus.

Hic heu relictis parmulis

Phalanx piorum militum

Fugata turpiter cadit:

20

Hic dux cruento in pulvere

Procumbit, ac si non foret

Gentis piae rex inclytus.

Sagitta numquam Ionathae,

Cum saeva obiret proelia,

25

Ictus ferebat irritos,

Sagitta velox, fortium

Potare docta sanguinem:

Nec hostis umquam vel pede,

Vel equo tulit sese obvius

30

Impune, cum Saules manu

Ensem rotaret impigra.

Saules parens, et Ionatha

Parentis inclyti decus;

Iucundi, atque amabiles,

35

Vos non diremit impiae

Vis dura mortis, copula

Quos vita dulci iunxerat.

Non fortior vobis leo

Errat Libyssis vallibus,

40

Regina non avium ocyor

Vobis, fugacem praepete

Penna columbam persequens.

Vos, o decorae virgines,

Quas induebat coccina

45

Rex veste, quas monilibus

Ornabat aureis, date

Vestro misellae lacrimas

Regi; misellae, tristibus

Sonent querelis omnia.

50

Vt militum ferocium

Infracta virtus concidit!

Vt, Ionatha fortissime,

In montibus tuis iaces

Confossus alto vulnere!

55

Has fundo lacrimas tibi,

Et haec ab imo pectore

Suspiria; frater mihi

O luce cara dulcior,

Amate Ionatha mihi,

60

Quantum nec ardens candidam

Amans puellam deperit,

Quantum nec unicam parens

Tenella natam diligit.

Vt militum ferocium

65

Infracta virtus concidit!

Vt Ionathas acerrimus

Parente cum fortissimo

In montibus caesus iacet!