Marco Antonio Flaminio carmina 7, 33

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


33. argumentum psalmiCXLIV

Aeterne mundi Domine, quas grates tuae

Clementiae possim agere? vel tuum quibus

Efferre nomen laudibus sanctissimum?

Tu proeliari dexteram meam doces,

5

Et omnium discriminum fidissimus

Comes per hostes obvios, et horrida

Per arma tutum ruere, et incolumem facis.

Tu civitates subiicis meas mihi,

Latisque donas imperare gentibus.

10

Domine, quid est homo, quod honore maximo

Dignaris illum, et tam benigne amplecteris?

Homo est imago vana, et umbrae somnium

Inanis, ipsa inanitate inanior.

Descende caelo, et irruentes hostium

15

Acies coerce fulminante dextera:

Illos procellis, igne, grandine dissipa,

Illos sagittis perime; nosque iam obrutos

His nationum barbararum fluctibus

Tuere. Summe Rex, tuas laudes ego

20

Cantabo semper; tibi cithara semper mea

Hymnos sonabit. Tu salutem regibus

Donare gaudes: Davidem tu maximis

Periculorum liberasti casibus.

Tu nunc furores impiarum gentium

25

Compesce, quas nefanda semper dicere

Iuvat, nefanda semper agere. Fac, pius

Miles triumphum nobilem referat domum;

Fac, alma Pax, Quiesque nostris finibus

Regnent tumultu barbarorum liberae.

30

Proles novella crescat agris omnibus,

Vt valle myrtus avia nitentibus

Se ramulis subiicit, amica limpidi

Rigata fontis lymphula. Sint virgines

Nostrae decoro corpore spectabiles:

35

Sint plena semper horrea bonis frugibus:

Plenis redundet cella semper doliis,

Redundet oleo, melle, pomis dulcibus.

Sint prata gregibus tecta foecundissimis,

Fortes iuvenci plaustra onusta ducere,

40

Fortes feracem glaebam aratro findere.

Neu saevus hostis nostra rumpat moenia,

Neu patriae iucundae amabiles agros

Abducta gens relinquat, aut civilibus

Sonent plateae iurgiis. Ter et amplius

45

Beata gens, quae talibus fruitur bonis!

Beata gens, quam maximus caelestium

Pater suo praesens tuetur numine!