Marco Antonio Flaminio carmina 7, 31

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


31. argumentum psalmi CXXXIV

Dum nox favet, suoque nos silentio

Invitat, agite, laudibus

Deum efferamus, aedis o sanctissimae

Casti beatique incolae.

5

Tollamus, agite, supplices simul manus,

Adytisque in intimis Deum

Aures amicas applicantem plurima

Prece invocemus, ut sua

Ope sospitet cives, bonaque det omnia

10

Larga benignus dextera.