Marco Antonio Flaminio carmina 7, 30

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


30. argumentum psalmi CXXXIII

O quam beatum est pacis insolubili

Fratres ligari vinculo!

O qualia bona, et quanta secum gaudia

Apportat alma Caritas!

5

Quales odores spirat unguenti liquor

Stillans Aaronis sacro

E vertice aureas ad oras vestium,

Tales odores candida

Pax, atque amoris mutui concordia

10

Afflant piorum mentibus.

Vt ros Sionis decidens iugum, et avia

Hermonis alti pascua

Foecundat, ita quas incolit domos pia

Pax, ditat omnibus bonis.

15

Nam degit ubi Pax, et beata Caritas,

Ibi caelitum degit pater.