Marco Antonio Flaminio carmina 7, 27

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


27. argumentum psalmi CXXX

Malis profundis obrutus

Tuam, pater, fidem invoco.

Ne, quaeso, supplicis tui

Audire vocem respue.

5

Si vindicaris omnia

Peccata, cunctaque exigas

Quae iure debentur tibi,

Quis sustinebit, o pater?

Quis tam pie, tam puriter

10

Vitam colit, quin sit tibi

Poenas daturus maximas?

Incomparabilis tua

Certe benignitas facit

Vt numen a mortalibus

15

Tuum colatur. Hac ego

Confisus, auxilium tuum

Exspecto certum: animus meus

Et lenitate tua, et tua

Promissione nititur.

20

Non sic morantem languidus

Exspectat Auroram vigil,

Qui nocte tota sedulus

Ambivit urbis moenia,

Votis ut omnibus expeto

25

Ego te morantem, o refugium

Meae salutis unicum.

Iudaea gens, Deo tuo

Confide; nam Deus tuus

Benignus et placabilis

30

Et promtus est ignoscere.

Tua ipse peccata omnia

Delebit, et maculas sua

Absterget omnes dextera.