Marco Antonio Flaminio carmina 7, 26

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


26. argumentum psalmi CXXIX

Me barbarorum saepe vexavit furor,

Nunc sancta dicat civitas;

Me barbarorum saepe vexavit furor

Ab ultima usque origine;

5

Sed nulla vis, nec ullus hostium dolus

Me quivit umquam exstinguere.

Aravit heu mea terga longis verberum

Sulcis nefandus barbarus;

Laboribus me, vinculisque asperrimis,

10

Duraque vexavit fame:

Sed vincla rupit ferrea, et tandem mihi

Dulcem quietem praebuit,

Vberrimoque me locavit in solo

Caelestium summus pater.

15

Qui civitatem Numinis sanctissimi

Vult perditam, pereat male.

Vt herba tectis orta summis aedium

Humore vitali caret,

Nec quit profundiore radices humo

20

Agere; itaque ante exaruit

Percussa sole fervido, quam dextera

Vellatur alicuius; neque

Manum replevit ea metens, suum neque

Sinum, manipulos colligens;

25

Nec qui viator praeterit, verbis ei

Bene precatur optimis;

Talis sit impius hostis, et quisquis pios

Odit, Deus quos diligit.