Marco Antonio Flaminio carmina 7, 25

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


25. argumentum psalmi CXXVIII

Beatus ille qui piam sese Deo

In servitutem dedicat,

Semper paratus exsequi sanctissimis

Quod ille verbis imperat.

5

Non is paterna rura inaniter colit;

Sed quae feraci semina

Sinu recepit fundus, illa maximo

Reddit colenti foenore.

Vxor pudica bene regit domum, et optimis

10

Exornat ipsam liberis,

Foecunda vitis instar, apta diligens

Quam curat arte vinitor.

Proles novella crescit, ut virentibus

Oliva pulchra ramulis;

15

Et mensa turba garrula circumdata

Cumulat parentes gaudio.

Haec est piorum vita; eosque talibus

Remuneratur praemiis

Summi benignitas patris; quem si coles,

20

Vrbis sacratae commodis

Laetus frueris; usquedum vivas, tuae

Prolis beatae liberos

Florere cernes; patriis Felicitas

Regnabit alma finibus.