Marco Antonio Flaminio carmina 7, 24

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


24. argumentum psalmi CXXVII

Nisi coniugem Deus bonam, et agrum fertilem,

Dulcesque donet liberos,

Frustra laborat, si quis haec studio suo

Sese paraturum putat.

5

Nisi civitatem, et civium concordiam

Defendat optimus pater,

Et civitatem, et civium concordiam

Frustra tuentur principes.

Frustra ad labores ante lucem surgitis;

10

Frustra laboratis diem

Totum, labores nisi Deus vestros suo

Fortunet ipse numine.

Ipse et parabilem facit victum, et piis

Praebet quietem civibus:

15

Ipse et frequentat liberis domum; et ipsius

Vxor pudica munere

Contingit, ac decora, et optimis simul

Ornata proles moribus,

Talisque robore, qualis a fortissimo

20

Sagitta torta milite.

Beatus ille qui pharetram talibus

Implet sagittis! non ei

Erit timendum, si quod umquam evenerit

Certamen: illum iudices,

25

Et cuncta civitas, suis cum filiis

Bonum, et beatum praedicant.