Marco Antonio Flaminio carmina 7, 23

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


23. argumentum psalmi CXXVI

Cum liberati barbarae gentis iugo

Dulcem rediremus domum,

Se somniare quisque, non vero frui

Existimabat gaudio.

5

O quae voluptas, quanta nobis commoda

Tuo favente numine

Tum contigere, caelitum rex maxime!

Tum barbarus mirans ait:

En quanta pro salute gentis istius

10

Pater deorum conficit!

Et magna certe fecit; haud iniuria

Tanto exsilimus gaudio.

Vt Auster udus imbrium vim maximam

Fundens, iugisque collium

15

Nivem albicantium liquans, suas super

Ripas alit torrentia

Flumina; vagantur illa, lateque omnia

Tenent; ita, pater optime,

Fac, ut tuorum multitudo civium

20

Plenis viis ad patriae

Dulces fluat agros, omniaque passim occupet,

Laetoque plausu repleat.

Vt glareoso tristis arvo semina

Mandans colonus, uberem

25

Si forte messem percipit, gaudet magis,

Quam cultor agri fertilis;

Sic nos per annos septies denos gravem

Et servitutem, et cetera

Passi mala omnia, cum lares amabilis

30

Reviseremus patriae,

Cunctis vicissim gaudiis incessimus;

Tuaeque, rex sanctissime,

Benignitati gratias semper agimus,

Semperque habemus maximas.